martes, 26 de marzo de 2013

Phrases aliquot ad adiectivum quod est "integer, integra, integrum" spectantes

Has formulas dicendi, quae adiectivum quod est "integer, -gra, -grum" continent, summatim vobis expono, videlicet postquam eas apud Forcellinium didici:
Hoc enim adiectivum “locum habet in plerisque adverbialibus formulis, quarum praecipuae sunt hae:
- IN INTEGRVM RESTITVERE, est in pristinum statum reponere: id enim est integrum (…) quod ita est, ut fuit. (…) Ter. Phorm. 2.4.10 “quod te absente hic filius egit, restitui in integrum aequum est et bonum”.
- DE INTEGRO, AB INTEGRO, EX INTEGRO est rursus, denuo (…) Liv. 21, 8 “acrius de integro obortum est bellum” (…)
- AD INTEGRVM apud Ter. Heaut. 5.3.8. “redeat ad integrum eadem oratio”
- AD INTEGRVM, integre, omnino Macrob. 1. Somn. Scip.5 ante med. “haec est prima incorporea natura, post corporea, sed non pure, nec ad integrum carens corpore.”
- RES INTEGRA EST, de qua nondum quidquam est deliberatum, intacta, libera … Cic. 5 Att. 21 “Praesertim quum integram rem et causam reliquerim”, Id. 2 Off. 23. 82. “rem integram ad reditum suum iussit esse”. (…)
- INTEGRAE OFFENSIONES apud Tac. 3 Ann. 24 sunt, quae nondum sedatae sublataeque, et adhuc durant…
- INTEGRVM EST MIHI, res est mihi integra, alterutram partem eligere possum, res est in mea potestate. Cic. 15 Att. 23 “Quousque? inquies: quoad erit integrum”. (...) Id. Pis. 24. 58. “Non est integrum Cn. Pompeio consilio iam uti tuo” (…) Sic:
- RES IN INTEGRO EST MIHI, res est in mea potestate. Cic.4. Verr. 40. 98. “Quum tibi in integro tota res esset”.
- INTEGRVM ALICVI DARE, est copiam ac potestatem facere.”
 

No hay comentarios:

Publicar un comentario