Erasmus ille Roterodamus haec in Adagiis retulit de locutione quae est
"Trium literarum homo per ironiam dici potest in eum, qui generosus et ingenuus videri cupiat. Inde natum, quod olim ingenui praenomen, nomen et adnomen in literis aut insignibus suis tribus literis notare soleant, ut pro Quinto Valerio Maximo Q.V.M. Hinc vulgi iocus de trium literarum homine.
Plautus in Aulularia iocum alio detorsit, nempe in seruum furacem. Subiicit enim: "Etiam fur, trifurcifer"."
Etenim, in Aulularia haec legimus:
-Tu trium litterarum homo me vituperas? fur! etiam fur, trifurcifer!
vide, sis:
http://books.google.es/books?id=eXdBAAAAIAAJ&pg=PA38&lpg=PA38&dq=aulularia+trium+litterarum&source=bl&ots=ByaCnPiZrv&sig=dJEYN0h6UF9FCUvjtr6jNu0mjaU&hl=la&sa=X&ei=ibJWUbWRMYLYPe7EgfAG&ved=0CCYQ6AEwAA#v=onepage&q=aulularia%20trium%20litterarum&f=false
No hay comentarios:
Publicar un comentario