Quum
de lapidum generibus inquirerem haec repperi verba quae sunt: “calculus”,
“cautes”, “lapis”, “marmor”, “petra”, “rupes”, “rudus, pl. rudera”, “saxum”,
“silex”. nec mirarer
plura id genus exstare! quae quidem si
inveneritis, me, precor quaesoque, certiorem faciatis.
1. calculus,
-i, m. lapillus, ita dictum per
deminutionem a calx, calcis, qua
lapidem significat.
[...] Speciatim dicitur de lapillo, qui
in renibus et vesica gigni solet:
[…] Sunt etiam calculi
lusorii:
[…] Hinc calculum reducere, h.e. sententiam vel consilium
mutare. […] Praeterea quoniam lapillis rationes inire mos
fuit, eorumque adiectione aut detractione aliquid numerare, calculus ponitur
pro supputatione:
vocare
aliquem ad calculum, ut par sit ratio acceptorum et datorum.
[…] revocare aliquid ad
calculos. […] {recte
subducta ratione numerisque aliquid perpendere ac ponderare}
omnes
quos ego movi, in utraque parte calculos pone, h.e. omnia rationum momenta, quae
ego proposui, perpende, et veluti rationem ini. […]
Item,
quia lapillis vel nigris vel albis in urnam coniectis suffragium aut sententiam
ferebant veteres, sumitur calculus pro sententia, aut suffragio. […] Plin. 1.
Ep. 2. “si modo tu errori nostro album
calculum adieceris”, h.e., approbaveris. – Huc pertinet
et illud quod narrat Plin. 7 Hist. nat. 40, 41, (131), scilicet morem fuisse
Thraciae gentis, […] calculos colore distinctos pro experimento cuiusque diei
[…] quo pertinent loca […] Plin. 6. Ep. 11. dies candidissimo calculo notandus.
[…]
2. cautes,
-is, f.
est saxum magnum, asperum et acutum, rupes acuta.
“naves
nihil saxa et cautes timebant” Caes. B.G. 3, 13
3. glarea,
-ae, f.
minutissimi lapilli, quales in
fluviorum ripis, vel marinis litoribus esse solent.
4. lapillus, -i,
m. parvus lapis
diesque
nobis signanda melioribus lapillis, i.e. albis. (Mart.) Ita enim notabant
faustos dies: infaustos vero atris.
Mos
erat antiquis (inquit Ovid. 15 Met.) niveis atrisque lapillis, his damnare
reos, illis absolvere culpae. […]
Speciatim de re medica dicitur de
calculo. […]
Item, saepe de gemmis dicitur
5. lapis, -idis, m.,
est petra suae formae et nulla arte elaborata.
[…]
differt a marmore, quod et rarius est et solidius et pretiosius et ad
subtiliora artis opera aptius. […] praeterea lapis genus est, marmor species, ita
ut omne marmor lapis sit, non contra […] differt etiam a saxo, quod durius est,
et asperius quid significat: lapis autem nitidioris est significationis.
[…] Speciatim pro calculo. […]
lapidem
altera ferre manu, altera panem ostendere, prov. apud Plautum de iis qui palam blandiuntur, ut
clam deinde noceant. […]
verberare lapidem,
aliud proverbium de eo ludit operam, et in eo laborat in quo plus est damni,
quam utilitatis.
lapides
loqui, res
auditu molestas, duras et acerbas dicere. […]
omnem
movere lapidem,
proverb. omnia experiri, nihil intentatum relinquere. […]
Speciatim lapis est limes in agro positus:
[…] Metaphora sumpta […] dicitur de homine tardo, stulto, stupido, bardo,
ignavo.
6. marmor, marmoris, n.
est
lapis durus ac solidus,
praesertim qui in lapicidinis foditur, et scalpro
elaboratur ad statuas,
columnas et varia opera
aedificiorum…
poetae hoc nomen mari tribuunt, vel quia, quum ventis commovetur,
candescit, […] vel quia aequum et planum est.
7. petra,
-ae, f. saxum, lapis […] atque adeo rupes, cautes, scopulus. […]
Petrarum,
inquit Festus […] genera sunt duo, quorum alterum naturale saxum prominens in
mare, […] alterum manufactum. […]
nomen
est aliquot oppidorum, quae in rupibus sita sunt
8. rudus,
-eris, n. est generatim, ut […] Festus docet, res rudis et imperfecta;
speciatim vero rudis lapis, saxum, sive humus, aut potius horum fragmenta, vel
saxa, humus congesticia. […]
9. rupes,
-is, f. […] generatim est praerupta et inaccessa terrae, aut montis pars.
[…]
Speciatim dicitur de scopulo.
10. saxum est
lapis, petra, silex. […]
speciatim
dicitur de marmore. “non enim est e saxo sculptus, aut e robore dolatus” Cic.
[…] saepissime dicitur de rupe,
caute, scopulo …
saxum
volvere est
assiduo arduoque labore atque inutili laborare: ductum a fabula Sisyphi apud
Inferos. Ter. Eun. sub fin. “satis diu hoc iam saxum volvo”.
[…]
inter sacrum et saxum,
prov. in magnis angustiis, atque ubi utrimque grave periculum instat.
[…]
item saxa, pl. num., loca saxosa.
[…] Figurate a) de homine duro,
inhumano, quem dicimus saxo duriorem esse. b) de stolido, hebeti. Plaut.
Mil. Glor. “nullum est hoc stolidius saxum”.
11. scopulus, -i, m. est proprie locus editus, hinc rupes, saxum
eminens, sive in mari,
sive in monte,
sive alibi: […]
quia e scopulo circumspici late potest.
[…]
speciatim de saxis et lapidibus maioribus, […]
de
saxis eminentibus in mari, aut litore.
scopulo immobilior,
Ovid. est qui nullis precibus flecti potest.
scopulis surdior,
Horat.
e scopulis natus,
Ovid. qui inhumanis est moribus
Translate:
Eleganter
scopulus dicitur quicquid exitio est alteri, ut scopuli navibus. […]
“ferrum et scopulum gestare in corde”
Ov., h.e. immitem esse
12. silex est
durus lapis eo quod exsiliat ignis, ab eo dictus. […]
Videtur
proprie esse lapis sectilis. […] silex durus lapis est.
[…]
latiore
sensu quodcumque parvae molis saxum “silex” dicitur, ut id, ex quo ignis
excutitur […]
item
de magnis saxis, petra, rupe, marmore. […]
Translate
dicitur de duritia animi:
“et dicam
silices pectus habere tuum” Ov. 4. Pont. 10, 3.