De vocabulo q.e. CALLIS
callis,
-is, m. [...] Ratione habita etymi [...] alii [deducunt] a "callum",
"calleo", quasi via, quae ita facta sit, quod terra animalium pedibus
trita callum obduxerit, vel induruerit.
Ceterum "callis" proprie
est semita in montibus angustior et devia, qua animalia ire solent ad
pascendum. Isid. 15 Orig. 16.10. "Callis est iter pecudum inter montes
angustum et tritum".
[...] Latiori sensu ponitur de semita, qua eunt
animalcula, ut Ovid. 7 Met. 624-626:
"hic nos frugilegas adspeximus agmine longo
grande onus exiguo formicas ore gerentes rugosoque suum servantes cortice callem"
Haec, inter alia, apud Forcellinium leguntur.
No hay comentarios:
Publicar un comentario