domingo, 12 de mayo de 2013

Quod in solum

Quodcumque in solum venit, apud Forcellinium legimus proverbium, quo significatur, quidlibet, quidquid occurrit, quidquid casus fert, quod in buccam venit, temere: ductum fortasse a frugibus, quae sementi non respondent, sed enascuntur interdum inutilia quaedam, atque in solum veniunt, praeter agricolae exspectationem. 

Cic. 1. Nat. D. 23 "Quodcumque in solum venit; ut dicitur, effingis atque efficis." Varro apud Non. p. 500 11. Merc. "Libet me epigrammata facere: et quoniam nomina non memini, quod in solum mihi venerit, ponam" ... Cic. 9 Fam. "convivio delector, ibi loquor quod in solum, ut dicitur". 

In Adagiis Erasmus haec refert: 
"M. Tullius Epistolarum familiarium libro nono, epistola ultima: Conuiuio delector; ibi loquor quicquid in solum, ut dicitur, et gemitum et risus. Sentit se in conuiuio de quibuslibet rebus loqui, seu laetis seu tristibus."
Etiam Paulus ille Manutius de eo proverbio haec scripsit: "Quodcunque in solum venit, id est, Quidquid in rerum natura producitur. M. Tull. libro De natura deorum 1. Hinc quodcumque in solum venit, ut dicitur, effingis atque efficis. Ridet atomos Epicureorum, ex quibus illi cuncta progigni credunt, quidquid usquam nascitur in uniuerso. Idem in epist. ad Poetum. Et Varro apud Nonium."

miércoles, 1 de mayo de 2013

Theodorici Sacré "De verbis novis poetarum recentiorum et recentissimorum"

Locos decerpsi nonnullos, humanissimi auctoris venia impetrata, ex oratione quam Theodoricus ille Sacré habuit De verbis novis poetarum recentiorum et recentissimorum, occasione Symposii Latinitatis Posthumanisticae Saraviponti habiti anno 1987. Quae tamen verba a Theodorico collecta, quae quidem recentiores poetae in Latium induxerunt, crassioribus litteris rubris exscribere statui. Pigritiae vero causa, nullos attuli fontes…quos tamen egregius ille Theodoricus, ut par est, diligentissime ea in oratione rettulerat:

“[…] Id enim nobis curae, id cordi est, ut cedat tandem egestas linguae, quarum impediebamini etiamve impedimini quominus res, quae nunc sunt sive in vita cottidiana sive in animorum cultu multiformi et vario, satis commode exprimere satisque Latine queatis. Istam igitur curam, ut valde laudo, ita tamen in civitatem etiam recipiatis velim poetas recentiores recentissimosve quibus Latina lingua haud leviter est aucta. […] id tantum in praesenti asseverarim, poetas miro Camenae amore captos, in versus faciendos operam dum impendunt segregem, Latini sermonis virtutes et ingenium nonnumquam percipere tam penitus, ut nova effingant vocabula antiquis non imparia, eaque privato effingant consilio.
Maior autem eorum vocabulorum pars tamquam iubente aut invitante carminis contextu procusa est, atque id quidem ita, ut foras exire hominumque illa usu increbrescere erubescat. […] 


Placitum est ut nova tantum verba sive simplicia sive composita et derivata adferrem quaedam, quae inde ab artibus litterisque renatis apud poetas leguntur.
Erasmus enim, cum nova verba in sermonem introduci sivisset […] nova ipse in usum procudit, ut puta, […] voluptatula, irreparabiliter, permurmurare, alia multa.
[…] nec [Hieronymum] Vidam Ciceronis et Horatii in arte dicendi asseclam puditum est ditati lexici; in usum siquidem repperit voces quae sunt nimbipotens, noctipotens, undivomus. […]
Id utcumque est, poetas recentiores decursu temporum, id est ad nostram usque aetatem, inauditarum plasmationum fuisse artifices nonnulla monstrabunt exempla […]
Primus procedat Iohannes Iovianus Pontanus […] poeta saeculi quinti decimi facile princeps […] idem igitur, ut alia mittam, vocabula quae sunt: pomicola et montanicola, creavit. […] 

Ianus vero Secundus poeta Batavo-Latinus idemque praestantissimus nomina, quae sunt: ferripotens et serpenticomus, primus videtur usurpasse.

[…] Iohannes Pascolius, hodiernae poesis Latinae decus, fabas Arabicas somnifugas apte nuncupavit, Iohannes autem Gaertner poeta lyricus […] vaniloquos vaniverbosos novo nomine aptissime ac significanter appellavit:
 

loquitur, loquitur senex famosus, 
garrulus, aridus, vaniverbosus.
                                                           

[…] Praeter deminutiva alia etiam sunt nomina novata, utputa […] verba suffixo –turire donata; quorum recens erit exemplum verbum sorbillaturire . […]
Bene deinde fecit Henricus Reinhardus poeta Frisingensis quod cum haicua, poematiorum genus Iaponicum, Latine condidit omnium primus, haicu, etiam nomen Latinum fecit ad paradigma genu, genūs, flectendum. […]
Alias autem evenit ut poetae verba nova non ipsi creent, verum ducibus lexicorum conditoribus admittant in textus. […]
Ego vero momentum poetarum ad thesaurum Latinum et neolatinum supplendum examinare volui. Mementote, viri doctissimi, mementote poetarum!”.
Theodoricus Sacré

Rēmīs vēlīsque

Quum tertium Tusculanarum librum intento animo evolverem, hunc offendi locum, quo existimat Cicero aegritudinem nullo prorsus modo in sapientem cadere:
 taetra enim –inquit Tullius- res est, misera, detestabilis, omni contentione, velis, ut ita dicam, remisque fugienda”.
 

Utor praeterea, ad id opus perlegendum, optime instructa editione, quam olim et curavit et fecit Raphael Kühner ,
de lingua litterisque Latinis optime meritus vir.

Ilico occurri ei phrasi, haud invenustae, quae est remis velisque, qua scilicet uti possumus quum significare volumus nos aliquid omni virium contentione efficere conari. ut videtis, ad calcem paginae, lectori plura sciscitandi cupido editoris notae apparent, quas inter, una est, qua certior fieri potest de ea locutione deque aliis idem aliquidve simile significantibus: 

<< Proverbialis, -ait Raphael Kühner-, locutio pro “omnibus viribus opibusque, omni conatu”. Sic Plaut. Asin. I, 3, 5: remigio veloque, quantum poteris, festina et fuge”. Proprie C. Fam. XII, 24, 3, “inde ventis remis (alii codd. remisque) in patriam omni festinatione properavi. Silius I, 568: “remis velisque impellite puppim”. Similiter de Offic. III, 33, 116: “viris equisque (ut dicitur), si honestatem tueri ac retinere sententia est, decertandum est”: (…) Comparari potest, quod comicorum poetarum proprium est, “manibus pedibusque aliquid facere”. Terent. Andr. I. 1, 134 >>

"in oculis aliquem ferre"

-"In oculis aliquem ferre" seu "gerere"
-"aliquis est mihi in oculis"

Hisce iuncturis verborum seu phrasibus Latine significare possumus hoc: amare aliquem sicut oculos amamus nostros.
Quum olim Plauti nescio quam comoediam legerem, occurri simili phrasi quae est "efflictim amare aliquem", et "deperire aliquem" seu "demori aliquem".

Iuvat enim me Phraseologiae Latinae librum evolvere nonnumquam, quo melius discere possim integrae ac purae Latinitatis iuncturas verborum, sive "locutiones". Quae tamen meta rectā viā attingi potest -atque, ut opinor, debet- veterum posteriorumque auctorum, qui optimi traduntur, opera perlegendo. Quum tamen tempus, hoc quod est dolendum, saepe nobis in alia vitae negotia incumbentibus urgeat, confugere possumus ad enchiridia quaedam, utputa hocce Corpus Phraseologicum
.