De verbis vitae scholasticae propriis saec. XVI propositis
Hoc
 libro quem scripsit Simon Verrepaeus, vir quidam eruditus Studiorum 
Humanitatis praeceptor sive "humanista" -nisi omnia me fallunt!-, haec 
utilissima continentur:
 1. rerum scholasticarum atque cottidianarum 
vocabula quorum haud pauca -quamquam id opus saeculo XVI elucubratum 
est- etiam nostris temporibus usui nobis esse possunt Latine 
scripturientibus seu dicturientibus;
 2. formulae loquendi -quae, ex veterum auctorum locis, ni fallor, petitae sunt-;
 3. lexicon quoddam antibarbarum -qualia solebant elucubrare studiorum 
humanitatis vindices seu humanistae qui 'modernum' sermonem Latinum ad 
exemplaria antiqua revocare sedulo diligenterque studebant -etiamsi 
novis vocabulis ditanda esset Latinitas ut novae res id postularent-.
 Operis titulus est:  "Latinae linguae progymnasmata sive primae studiorum exercitationes": 
 Primae parti hic est index: "rerum aliquot vulgarium vocabula et loquendi formulae in XII capita commodissime digesta"
 Altera vero pars sic inscribitur: "Panoplia litteraria ad barbariem e scholis puerilibus profligandam".
 
 altera editio:
ecce index eorum quae eo in libro continentur:
"-Silvula quaedam Latinarum vocum ex solidae eruditionis viris litterarum ordine congesta ac disposita.
-Familiarium colloquiorum elegantiores formulae, verborum copia et varietate cum primis utiles.
-Selectiores aliquot quotidiani sermonis Phrases, ad profligandam e scholis barbariem comparatae.
-Vocabula et Latine aliquot loquendi formulae, quae a multis barbare vel parum usitate proferuntur, et c.
-Vocabulorum aliquot differentiae, ex La. Valla atque aliis quibusdam litterarum ordine congestae." 
Legenti mihi Simonis Verepaei colloquiorum scholasticorum adumbrationem quam in libris supra laudatis scripserat, luce clarius patet Verepaeum ex illius Erasmi Roterodami -de quo tamen nullam iste facit mentionem suo in opusculo- Colloquiis Familiaribus, complures locutiones petivisse.
Sed haec raptim hactenus.  
Alias certe plura hac de re.
 
 
 
 
 
          
      
 
  
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
No hay comentarios:
Publicar un comentario