Nisi fallor, post veterum
Romanorum aetatem, lexicon Latinum, ab innumeris scriptoribus qui, artificio
sane quodam, Latii linguam usurpaverunt -utpote quorum sermo patrius non certe Latinus
sed alius erat- temporibus novis accommodabatur, idque –medius fidius!- varie
ac diversimode. saepenumero enim alii scriptores aliis vocibus
eandem notionem –ab antiquis Romanis inauditam- Latine significaverunt –quod
etiam, ni me animus fallit, hisce temporibus fit-. ut
exemplum vobis afferam, potio illa quam Anglice “coffee”, aliis vero linguis
“café”, “Kaffee”, “caffè”, cet., appellatur, sescentis vocibus Latine reddita
est! legite, quaeso, quae referuntur in
lexico illius Ramminger1:
“caphe (caffe, cahvva, coffi)
, f.? – Kaffee(bohne): Alpinus plant Aegypt 16 p.36 “Arborem
vidi ..., ex qua semina illa ibi vulgatissima Bon, vel Ban
appellata, producuntur. Ex his omnes tum Aegyptii, tum Arabes parant decoctum
vulgatissimum, quod vini loco ipsi potant ... illique ipsum vocant Caova.”
Naironus cahve p.26 vti notat Iacobus (falsch für Iohannes)
Cotouicus cap.7. Itinerarij Hierosolymitani (Antwerpen 1619), vbi de hac
loquens potione sic ait: "Cahua, seu vt alii volunt Bunnu, seu Bunch". Bacon hist vit II p.164 “Turcae habent etiam in
usu herbae genus, quam vocant Caphe, quam desiccatam pulverizant,
et in aqua calida propinant; quam dicunt haud parvum praestare illis vigorem,
et in animis et in ingeniis: quae tamen, largius sumpta, mentem movet et
turbat; unde manifestum est eam esse similis naturae cum opiatis.” Paulli
comm fol.38r “nos Europaei incauti ob usum Cahvvae
aut Coffi
aquae aut decocti pergemus ... emasculare nos instar Persarum.” Naironus cahve p.20 “Sed postquam haec
semina contrita ebulliunt in aqua, nuncupantur Cahue, seu Cafè.”
Casimirus Mold 2,3 “Eo cum venerit praefectos comitum solos ad se
invitat, et iis potionem caffe aut alia quaedam sacharata
exhibet.”
Neque heic
omnia, a scriptoribus proposita, afferuntur! etenim Iosephus Maria Mir, in
libro cui index Nova verba Latina2,
una cum aliis lexici novis temporibus accommodandi studiosis viris, proponit
vocem quae est “cafēum”. ceterum,
Caelestis Eichenseer quondam, quod quidem meminerim, dixit talem vocem potius
locum, “tabernam”, scilicet “cafeariam” quam potionem ipsam, Latine potius “cafea” reddendam, significare.
Legamus tamen,
si libet, quae ipse Iosephus Mir libro suo notavit rettulitque:
“varie
scribitur et enuntiatur haec vox: “cafēum” (‘Nova et vetera’, p. 28-31),
“cafaeum” (C. [Mariano “Nuovo dizionario italiano-latino, 8 ediz., Roma 1956;
17 ed., Milano …1963), A. Guercio, ‘Feriae Anticolenses’: “taberna cafaearia”,
p.15); “cóffea” –e- littera correpta, quae ita Latine efferri videtur ex
appellatione seu pronuntiatione Anglica; “coffēa”, quae ita scribitur –ē-
producto, in opusculo “Sprechen Sie Lateinisch?”, p. 9 … Cum vero vox “coffea”
a Linneo sit inducta, honore quodam et reverentia a viris doctis est excepta,
eamque retineri oportet in libris praesertim qui ad florum et arborum
disciplinam spectant …
Sed “cafēum”
scribamus et appellemus oportet cum in lingua Latina alia sint verba extera
quae –ē- productum habeant (‘conopēum’, ‘cinematographēum’, ‘Aristolēus’,
‘Epicurēus’, cet.); eaque scribendi ratio vocis origini convenit; compertum est
enim vocabulum ex Turcis –a quibus “cahvé” dicitur- in Italicum et Gallicum
sermonem esse inductum; Turci vero nomen ab Arabibus sumpserunt, apud quos est
“qáhwa” (cfr. Corominas, s.v., “Diccionario crítico etimológico de la lengua
castellana”, Madrid (Gredos) 1954). Quam scribendi rationem –i.e.
“cafēum”- cum supra allatis adnotationibus C. Bacci excipit et in 4am
“Lexici eorum vocabulorum quae difficilius Latine redduntur” editionem
inducit. Neque “faba Arabica” neque
“potio Arabica” –quae ab ipso H.H. Paoli (“Scriver latino”, p. 544 et “Filius
Ciceronis”, p. 27) adhibentur- placent, cum rem ipsam non satis definiant…”
At pergit I. Mirius “Ceterum”,
inquit, “non recens quidem est vocabulum “cafēum”; eo enim usus est Gaëtanus
Bugantia, sacerdos et poeta Florentinus (cfr. Poesie latine dell’abate Gaetano
Buganza…Anton-G.Pagani, Firenze 1786, p. 98 ssq.), in poematio “Il caffè”, in
quo laudes “cafēi” sat multae praedicantur…:
“Saccara
tum cyatho ponenda: herus addit, avara
Saccara
pone manu: Caffaei nempe saporem
Dulcedo
obtundit; Caffaei gloria amaror”…
Neque est cur
scribendi ratio –“caffaei”- tibi admirationem moveat, cum Itali scribant
“caffè”, duplici –ff-; et subinde scriptores, ne legentes dubitent, in
enuntiandis nominibus in quibus dubium esse potest dipthongo –ae- notent quae
scribenda essent simplici –ē-…”
- Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste, Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700. cf. nexum retialem: http://ramminger.userweb.mwn.de/neulateinische_wortliste.htm
- Iosephus Maria Mir, "Nova verba Latina" Claret, Barcinone, 1970, pp. 34-35
No hay comentarios:
Publicar un comentario