De discrimine inter "gratiam habere", "gratias agere" et "gratiam referre"
Haec apud Forcellinium, auctorum locis opportune allatis, 
referuntur:
 
 << 1. "AGERE GRATIAS" et est verbis ostendere, nobis aliquid fuisse gratum, vel beneficium verbis exornare. 
 2. "HABERE GRATIAM" vel "HABERE GRATIAS" pertinet ad animum, et 
significat memorem accepti beneficii animum habere et remunerandi 
voluntatem. [...] denique "REFERRE GRATIAM" vel "REFERRE GRATIAS" est 
factu aliquo beneficium remunerari. [...] 
 "nec enim tu mihi habuisti modo gratiam, verum etiam cumulatissime rettulisti" Cic. [...] 
 "REPETERE GRATIAM" est postulare, ut pro accepto beneficio aliud reponatur: 
 "Tarquinius prensare patres, admonere paterni beneficii ac pro eo gratiam repetere" Liv. – 
 "referre gratiam" aliquando per ironiam in malam partem sumitur, h. e. 
pro iniuria iniuriam rependere, ulcisci. "Nunc referam gratiam, atque 
eas itidem fallam, ut ab illis fallimur". Ter. [...] 
 "EST GRATIA" est "ago gratias", et occurrit in familiari sermone.>>
 
 Ergo, nisi fallor, cum Latine dicitur "gratias ago", hoc sibi velle 
videtur: "scias velim istud mihi profuisse"; cum autem dicitur "gratiam 
habeo", est velut: "scias velim me istius beneficii memorem esse ac 
remunerari velle"; cum denique dicitur "gratiam tibi referam", tunc 
aliquid faciemus, quod ei proderit cui gratiam habuerimus.

 
 
 
 
 
          
      
 
  
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
No hay comentarios:
Publicar un comentario