miércoles, 27 de marzo de 2013

De verbis nonnullis quae ad diversa lapidum genera pertinent, deque proverbiis locutionibusque ad eam rem spectantibus.



Quum de lapidum generibus inquirerem haec repperi verba quae sunt: “calculus”, “cautes”, “lapis”, “marmor”, “petra”, “rupes”, “rudus, pl. rudera”, “saxum”, “silex”.  nec mirarer plura id genus exstare!  quae quidem si inveneritis, me, precor quaesoque, certiorem faciatis. 



1. calculus, -i, m. lapillus, ita dictum per deminutionem a calx, calcis, qua lapidem significat.
    [...] Speciatim dicitur de lapillo, qui in renibus et vesica gigni solet:


      […] Sunt etiam calculi lusorii


 

[…] Hinc calculum reducere, h.e. sententiam vel consilium mutare. […] Praeterea quoniam lapillis rationes inire mos fuit, eorumque adiectione aut detractione aliquid numerare, calculus ponitur pro supputatione:

vocare aliquem ad calculum, ut par sit ratio acceptorum et datorum.
[…] revocare aliquid ad calculos. […] {recte subducta ratione numerisque aliquid perpendere ac ponderare}
omnes quos ego movi, in utraque parte calculos pone, h.e. omnia rationum momenta, quae ego proposui, perpende, et veluti rationem ini. […]

Item, quia lapillis vel nigris vel albis in urnam coniectis suffragium aut sententiam ferebant veteres, sumitur calculus pro sententia, aut suffragio. […] Plin. 1. Ep. 2. “si modo tu errori nostro album calculum adieceris”, h.e., approbaveris. – Huc pertinet et illud quod narrat Plin. 7 Hist. nat. 40, 41, (131), scilicet morem fuisse Thraciae gentis, […] calculos colore distinctos pro experimento cuiusque diei […] quo pertinent loca […] Plin. 6. Ep. 11. dies candidissimo calculo notandus. […]
 

2. cautes, -is, f.  est saxum magnum, asperum et acutum, rupes acuta


naves nihil saxa et cautes timebant” Caes. B.G. 3, 13



3. glarea, -ae, f.  minutissimi lapilli, quales in fluviorum ripis, vel marinis litoribus esse solent.


4. lapillus, -i, m. parvus lapis 
 
diesque nobis signanda melioribus lapillis, i.e. albis. (Mart.) Ita enim notabant faustos dies: infaustos vero atris.
Mos erat antiquis (inquit Ovid. 15 Met.) niveis atrisque lapillis, his damnare reos, illis absolvere culpae. […]
Speciatim de re medica dicitur de calculo.  […]
Item, saepe de gemmis dicitur 
 

5. lapis, -idis, m.,
est petra suae formae et nulla arte elaborata.   

[…] differt a marmore, quod et rarius est et solidius et pretiosius et ad subtiliora artis opera aptius. […] praeterea lapis genus est, marmor species, ita ut omne marmor lapis sit, non contra […] differt etiam a saxo, quod durius est, et asperius quid significat: lapis autem nitidioris est significationis.
[…] Speciatim pro calculo. […]
lapidem altera ferre manu, altera panem ostendere, prov. apud Plautum de iis qui palam blandiuntur, ut clam deinde noceant. […]
verberare lapidem, aliud proverbium de eo ludit operam, et in eo laborat in quo plus est damni, quam utilitatis.
lapides loqui, res auditu molestas, duras et acerbas dicere. […]
omnem movere lapidem, proverb. omnia experiri, nihil intentatum relinquere. […]
Speciatim lapis est limes in agro positus
 
[…] Metaphora sumpta […] dicitur de homine tardo, stulto, stupido, bardo, ignavo.


6. marmor, marmoris, n.
est lapis durus ac solidus,
praesertim qui in lapicidinis foditur, et scalpro elaboratur ad statuas, columnas et varia opera aedificiorum…

poetae hoc nomen mari tribuunt, vel quia, quum ventis commovetur, candescit, […] vel quia aequum et planum est.

7. petra, -ae, f. saxum, lapis […] atque adeo rupes, cautes, scopulus. […]
Petrarum, inquit Festus […] genera sunt duo, quorum alterum naturale saxum prominens in mare, […] alterum manufactum. […]
nomen est aliquot oppidorum, quae in rupibus sita sunt


8. rudus, -eris, n. est generatim, ut […] Festus docet, res rudis et imperfecta;
speciatim vero rudis lapis, saxum, sive humus, aut potius horum fragmenta, vel saxa, humus congesticia. […]


9.     rupes, -is, f. […] generatim est praerupta et inaccessa terrae, aut montis pars.



[…] Speciatim dicitur de scopulo.


10.  saxum est lapis, petra, silex. […] 

speciatim dicitur de marmore. “non enim est e saxo sculptus, aut e robore dolatus” Cic.  

[…] saepissime dicitur de rupe, caute, scopulo …

saxum volvere est assiduo arduoque labore atque inutili laborare: ductum a fabula Sisyphi apud Inferos. Ter. Eun. sub fin. “satis diu hoc iam saxum volvo”. 



[…] inter sacrum et saxum, prov. in magnis angustiis, atque ubi utrimque grave periculum instat. 
 
[…] item saxa, pl. num., loca saxosa
 
[…] Figurate a) de homine duro, inhumano, quem dicimus saxo duriorem esse. b) de stolido, hebeti. Plaut. Mil. Glor. “nullum est hoc stolidius saxum”.

11. scopulus, -i, m. est proprie locus editus, hinc rupes, saxum eminens, sive in mari,


   sive in monte,  
 sive alibi: […] quia e scopulo circumspici late potest.
[…] speciatim de saxis et lapidibus maioribus, […]
de saxis eminentibus in mari, aut litore.
scopulo immobilior, Ovid. est qui nullis precibus flecti potest.
scopulis surdior, Horat.
e scopulis natus, Ovid. qui inhumanis est moribus
Translate:
Eleganter scopulus dicitur quicquid exitio est alteri, ut scopuli navibus. […]
ferrum et scopulum gestare in corde” Ov., h.e. immitem esse

12. silex est durus lapis eo quod exsiliat ignis, ab eo dictus. […]
Videtur proprie esse lapis sectilis. […] silex durus lapis est. 


[…]
latiore sensu quodcumque parvae molis saxum “silex” dicitur, ut id, ex quo ignis excutitur […]


item de magnis saxis, petra, rupe, marmore. […]
Translate dicitur de duritia animi:
et dicam silices pectus habere tuum” Ov. 4. Pont. 10, 3.

No hay comentarios:

Publicar un comentario