viernes, 14 de junio de 2013

Simia simia est!


Hodie apud Erasmum hocce repperi adagium, quod quidem lectum statim, continuo, confestim, extemplo contuli cum patrii sermonis, Hispanici videlicet, proverbio quod est aunque la mona se vista de seda, mona se queda.



"Πίθηκος ὁ πίθηκος κἂν χρύσεα ἐχῃ σύμβολα, id est Simia simia fuerit, etiamsi aurea gestet insignia. Superiori respondet admonens fortunae ornamenta non mutare hominis ingenium. Citatur adagium a Luciano in oratione contra ineruditum. Natum videtur a simiis illis Aegyptiis saltationem humanam imitantibus.

Lucianus refert apologum in hunc modum: rex quidam Aegyptius simias aliquot instituit, vt saltandi rationem perdiscerent. Vt enim nullum animal ad figuram hominis propius accedit, ita nec aliud actus humanos aut melius aut libentius imitatur. 



Artem itaque saltandi protinus edoctae saltare coeperunt insignibus indutae purpuris ac personatae. Multoque iam tempore maiorem in modum placebat spectaculum, donec e spectatoribus facetus quispiam nuces, quas clanculum in sinu gestabat, in medium abiecit. Ibi simiae simul atque nuces vidissent, oblitae choreae id esse coeperunt, quod ante fuerant, ac repente e saltatricibus in simias redierunt. Contritisque personis, dilaceratis vestibus pro nucibus inter se depugnabant non sine maximo spectatorum risu.
Narratur apologus non absimilis de fele, quam Venus belle adornatam in pedissequarum ordinem asciuerat ac satis apte

ἐγυναίκιζε, donec mure e cauo quopiam in medium procurrente declarauit sese nihil aliud esse quam felem."





miércoles, 12 de junio de 2013

Rara avis sive alba avis!

Quum levi obtutu percurrerem Erasmi adagia, hoc offendi proverbium duplici quasi veste indutum, altera certe vulgatiore, altera vero...rariore:

" Rara auis prouerbio dicebatur res quaeuis noua et inuentu perrara. Persius: 

Si forte quid aptius exit,




 



Quin et phoenicis raritas in prouerbium abiit.


Ducta allegoria ab auibus peregrinis et inusitatis, quae nonnunquam casu in nostram regionem deuolant vel miraculi gratia deportantur. Vnde illud saepius iteratum apud Aristophanem:
Τίς ἐστιν ὄρνις οὑτοσί; id est Quae est haec auis? - de hospite et ignoto.



Λευκὸς ὄρνις, id est Alba auis, pro re noua atque auspicata dixit M. Tullius in Epist. familiaribus, libro septimo: Cum enim salutationi nos dedimus amicorum, quae fit hoc etiam frequentius, quam solebat, quod quasi albam auem videntur bene sentientem ciuem videre, abdo me in bibliothecam. [B] Quadrabit et in rem admodum raram et inusitatam, quod aues perpaucae sint hoc colore. Ita Iuuenalis:

Coruo quoque rarior albo. "