De rationibus quibus sermo Latinus temporibus novis accommodatur
Saeculorum
decursu, post veterum Romanorum aetatem, homines qui sermonem Latinum
non iam una cum lacte nutricis, ut aiunt, sed potius librorum ope
magistrorumque auxilio in scholis discere debebant, eumque, artificio
sane quodam, velut "linguam alteram" usurpabant, res condicionesque
novas ab antiquis Romanis prorsus ignotas Latine significare debebant.
Quod quidem plerumque singillatim factum est. Ei recentiores scriptores,
nisi omnino fallor, ubi opus erat, verba nova fingebant, vel in
Latinitatis thesaurum inducebant.
Exeunte vero saeculo XIX et
vertente saeculo XX talis studiorum Latinorum provincia a pluribus
hominibus Latine doctis suscepta est qui coniunctim tantae molis
negotium expedire coeperunt.
Etenim, in commentariis periodicis
verba nova proponebantur. Commercio epistulari huius provinciae studiosi
homines disputabant, disceptabant, agebant -immo quidam nonnumquam
altercabantur!- de verbis novis. Tum denique, mense septembri anno 1956,
in primo conventu Avennionensi haec vota sunt proposita quae in imagine
huic relationi appositae invenietis:
No hay comentarios:
Publicar un comentario