Hisce diēbus reficiendum cūrāvī capitulī sextī vocābulārium quod pertinet ad librum cuī index Familia Rōmāna, ab Ioanne Montauriō sīve Ørberg
scrīptum, per ipsam linguam Latīnam explicātum imāginibusque illustrātum,
additīs vinculīs retiālibus ad lexicum Forcelliniānum, dēfīnītiōne Latīnā,
plerumque ipsīus Forcellīnī, iunctūrīs verbōrum atque proverbiīs. Etiam
adduntur vōcēs hispanicae quae originem dūcunt a vocābulō Latīnō dē quō agitur.
Utinam studiōsīs et usuī et gaudiō aliquō sit.
Valē!