lunes, 5 de agosto de 2019

Francisci Xaverii Reuss versus aliquot ad pacem implorandam

In altero commentario retiali Quod in solum inscripto, hosce Francisci Xaverii Reuss versus laudavi ad pacem, Marte sæviente, implorandam, e carmine excerptos cuius titulus est Pacis in bello ministri :

Horridus hic sileat crepitus, quo bellica canna,
nitro farta, serit plumbi cum glandine mortem;
nec reboent bombi, quos aenea bucca tonantes
vasta fauce parit, dum mœnia sternit et arces.
Este procul, nebulæ, quas evomit hostis in hostem
antris eruptas Erebi fetasque venenis;
este procul, naves, volitare per aera visæ,
ferreus unde fuit, satur atris ignibus, imber;
vosque latere, rates, et nare sub æquore doctæ
fulmineoque ictu chalybeas frangere puppes.

Cum hic commentarius ad verba proverbiaque spectet, agendum erit nobis de iis verbis verborumque  circuitionibus, rubro aut caeruleo colore notatis, quibus Franciscus Xaverius Reuss latine significavit, mira quadam sonoritate qua lector rem verbo notatam mente fingere possit, instrumenta tormentave tunc temporis novissime inventa.