lunes, 25 de marzo de 2013

Salvē!

Illotis, ut aiunt, manibus hos commentariolos, vulgo blog appellatos, Latine regidendos in lucem edo.
Qui tamen commentarioli sunto velut forum in quo non solum agatur de Latinis vocibus deque iuncturis verborum, sed etiam de novis vocabulis post veterum Romanorum aetatem a scriptoribus in thesaurum linguae Latinae inductis, deque proverbiis Latinis.
Quocirca propositum est mihi scribere et cum lectoribus agere de:

1. lexicis ad omnes litterarum Latinarum aetates spectantibus atque ad omnes provincias cultus humani pertinentibus;
2. vocibus quae in veterum auctorum scriptis reperiuntur atque in lexicis colliguntur ordineque digeruntur;
3. verborum iuncturis, idiomatis seu phrasibus Latinitatis propriis quae apud veteres auctores reperire possumus atque invenire quibusdam in lexicis;
4. proverbiis Latinis quum veterum Romanorum aetate tum posteriore tempore in Latinitatis thesaurum inductis;
5. novis verbis Latinis, quae a diversis scriptoribus proposita sunt temporibus scilicet postquam haec lingua sermo patrius esse desiit tantumque liborum ope magistrorumve auxilio discebatur.

Variis igitur temporibus singulos scripturus sum commentariolos quibus de superioribus rebus agere possim cum lectoribus quorum intersit haec provincia studiorum Latinorum quae est de verbis proverbiisque

Vale!

No hay comentarios:

Publicar un comentario