miércoles, 27 de marzo de 2013

De Davide Morgan indefesso verborum recentiorum indagatore

David Morgan, amicus humanissimus, de lingua litterisque Latinis optime meritus, recentiora opera Latine scripta sedulo diligenterque pervolvebat, verba nova a scriptoribus proposita indagans, aucupans, expiscans ac patienter colligens, eaque omnia digerens his in vocabulariis quae ab auctore inscripta sunt:
adumbratio
http://eweb.furman.edu/~dmorgan/lexicon/adumbratio.htm 
et silva:
http://eweb.furman.edu/~dmorgan/lexicon/silva.htm 
 
Ne fata quidem invida ista valuerunt nec valebunt umquam doctrinae fructus omnes nobis abripere quos nobis suppeditavit ille David, priusquam fatali morbo afflictus occumberet.
 

No hay comentarios:

Publicar un comentario