martes, 26 de marzo de 2013

Dē adverbiō quod est INFĒLĪCITER

INFĒLĪCITER: adverbium [...] occurrit translate tantum et est "misere", "incommode", "improspere" ...cfr. Ter. Eun. "fit mihi obviam infeliciter", Liv. "ob rem toties infeliciter tentatam in armis". (Forc.)

Quae quum ita sint, si Latine dicere volo me dolere quod ipse non venerim, cavendum est ne, si adverbio isto quod est "infeliciter" usus ero, prorsus contraria dicam atque ea quae proferre cupio!
Re enim vera, si dico: "infeliciter non veni", hoc Latine dico:
"infeliciter ... non" = "feliciter veni" !!!

Si igitur verbis ostendere volo dolorem meum propterea quod non venerim, tunc -nisi omnia me fallunt!- emendate ac pure Latine dicendum est mihi:
-"proh dolor, non veni", vel
-"non veni, quod est dolendum", vel
-"infeliciter accidit quod non venerim", vel
-"perincommode accidit quod non veni" atque item cetera.

Cfr. hunc Erasmi locum ex epistula eius decerptum ad quendam Baptistam Egnatium missa: "Incommode mihi, ne dicam INFELICITER ACCIDIT, QUOD incuria pueri tui epistola mea, cui respondere parabas accuratius , NON FUERIT ad manus."
(ipse ex industria eas feci litteras grandiores quae ad rem de qua agimus spectant.)
http://books.google.es/books?id=hmhZAAAAYAAJ&pg=RA1-PR1164&lpg=RA1-PR1164&dq=%22infeliciter+accidit+quod%22+%22non+fuerit+ad+manus%22&source=bl&ots=0aoitMl3vU&sig=-eRT-fB3Bmqa1GPIbZLrDYErjF0&hl=es&sa=X&ei=7m0rUc29AejE0QW7k4CYCw&ved=0CC0Q6AEwAA#v=onepage&q=%22infeliciter%20accidit%20quod%22%20%22non%20fuerit%20ad%20manus%22&f=false 
 

No hay comentarios:

Publicar un comentario