martes, 26 de marzo de 2013

De proverbiis Latinis

Quum proverbia lego eaque memoriae mandare studeo, non modo magno afficior gaudio, verum etiam cultum civilem qui hac lingua traditur, altius ac penitius intellegere mihi videor.  quo quidem modo facilius intelleguntur optimorum auctorum scripta.
Erasmus ille Roterodamus, qua fuit industria ac doctrina, inter alia magni momenti opera, adagia Latina et Graeca collegit, atque in ordinem digessit.
Quae quidem nobis inspicere licet hic:
http://jvpoll.home.xs4all.nl/back/Web/erasmusa.htm 

(Ut in transitu dicam, gratias ago magistrae optimae Alexandrae Ramos, quae me hac de pagina certiorem fecerit olim.)



Neque contenti erunt quidam, quos inter ipse adnumeror, veterum Romanorum proverbiis, sed recentiorum etiam temporum, Latine prolatis.  inspiciatis, sultis, hoc optimum egregii professoris Valahfridi Stroh opusculum quo moderna proverbia Latina colliguntur, quae quidem omnia Valahfridus noster "ab acia et acu", ut est in vetere proverbio, Latine ac perbelle exponit!
http://stroh.userweb.mwn.de/schriften/prouerbiarecentiora.pdf 
 

Ceterum, optimi professoris Ørbergii viam Latine docendi ingressus, proverbia Latina a Carolo Pascal collecta, qui illius Meissneri, egregii Latinitatis cultoris, Phraseologicum auxerat opus, Latine tantum, lexici Forcelliniani ope, exponere atque explanare iam pridem constitui:
http://es.scribd.com/doc/74936526/Proverbia-Latina-Meissneri-Phraseologiae-a-Carolo-Pascal-Addita 
 
 

No hay comentarios:

Publicar un comentario