jueves, 28 de marzo de 2013

De vocabulo q.e. CALLIS

callis, -is, m. [...] Ratione habita etymi [...] alii [deducunt] a "callum", "calleo", quasi via, quae ita facta sit, quod terra animalium pedibus trita callum obduxerit, vel induruerit. 

Ceterum "callis" proprie est semita in montibus angustior et devia, qua animalia ire solent ad pascendum. Isid. 15 Orig. 16.10. "Callis est iter pecudum inter montes angustum et tritum". 
 
[...] Latiori sensu ponitur de semita, qua eunt animalcula, ut Ovid. 7 Met. 624-626:

         "hic nos frugilegas adspeximus agmine longo
            grande onus exiguo formicas ore gerentes
            rugosoque suum servantes cortice callem"

Haec, inter alia, apud Forcellinium leguntur.

No hay comentarios:

Publicar un comentario