viernes, 29 de marzo de 2013

De instrumentis vitae quotidianae: "radula"

Quum hodie barbulam mihi raderem instrumento cuius imaginem vides:

continuo ex me quaesivi quo nomine hac lingua, quam, ut dixit Terentius Tunberg, egregius Latinitatis professor, "tanquam amicam mecum semper habeo", appellaretur.  Tunc statim memini vocabuli, quod est "radula", a veteribus Romanis hac vi usurpati, si Forcellinio fidem habemus: "radula, -ae, f. ... instrumentum, quo aliquid ex aliqua re raditur, cuiusmodi est illud, quo vetus pix e doliis raditur atque educitur, ut deinde iterum picentur ad futuram vindemiam. Colum. 12 R.R. ... "sublata lampade, rutabulo ligneo et ferrea curvata radula pix ducitur".
Quam tamen vocem sensu novare olim statuit Latinitatis peritus professor Emmanuel Jové, beatae memoriae, qui quidem primum "Candidatum Latinum", deinde "Palaestram Latinam", commentarios periodicos integre Latine scriptos in Hispania edendos curavit.  Etenim, sicut in aliis exeunte saeculo XIX et vertente saeculo XX periodicis Latinis, periti Latinitatis cultores agebant de verbis novandis vel confingendis ad res condicionesque novas hac lingua significandas.
In quodam fasciculo Palaestrae Latinae, quum de instrumentis rasoriis ageret, Emmanuel Jové radulam proposuit sensu novatam vocem ad id instrumentum nominandum, quod praeterea hisce verbis eleganter appositeque depinxit:


"Nostra autem memoria -inquit Joveus- novum inventum est radendi instrumentum, quod radulam vocabo. Quattuor distinguitur partibus capulo nempe, pectine, cissorio, premulo.  Premulum quasi parvum prelum una cum capulo cochleato comprimit pectinen et cissorium. Pecten viam parat cissorio ne cutem laedat, dum pilos persequitur."


Velim tibi, lector spectate, integrae symbolae quam Emmanuel Jove olim scripserat imaginem ostendere, si forte tua intersit plura legere ab eo proposita de instrumentis tonsoriis atque rasoriis, quae ineunte saeculo XX in usu essent, Latine denominandis:



No hay comentarios:

Publicar un comentario