martes, 26 de marzo de 2013

De rationibus quibus sermo Latinus temporibus novis accommodatur

Saeculorum decursu, post veterum Romanorum aetatem, homines qui sermonem Latinum non iam una cum lacte nutricis, ut aiunt, sed potius librorum ope magistrorumque auxilio in scholis discere debebant, eumque, artificio sane quodam, velut "linguam alteram" usurpabant, res condicionesque novas ab antiquis Romanis prorsus ignotas Latine significare debebant. Quod quidem plerumque singillatim factum est. Ei recentiores scriptores, nisi omnino fallor, ubi opus erat, verba nova fingebant, vel in Latinitatis thesaurum inducebant.
Exeunte vero saeculo XIX et vertente saeculo XX talis studiorum Latinorum provincia a pluribus hominibus Latine doctis suscepta est qui coniunctim tantae molis negotium expedire coeperunt.
Etenim, in commentariis periodicis verba nova proponebantur. Commercio epistulari huius provinciae studiosi homines disputabant, disceptabant, agebant -immo quidam nonnumquam altercabantur!- de verbis novis. Tum denique, mense septembri anno 1956, in primo conventu Avennionensi haec vota sunt proposita quae in imagine huic relationi appositae invenietis:
 

No hay comentarios:

Publicar un comentario