sábado, 30 de marzo de 2013

De verbo quod est "manticulari"

Aprilis Albuquerquensis, doctissima atque humanissima amica, quae assiduam strenuamque dat operam litteris Latinis excolendis, hoc mirum ostendit verbum alio in gregiculo verbis Latinis indagandis interpretandisque:
Hodie, -inquit illa-, casu offendi verbum apud Pacuvium in fragmentis, quod hodierno tempore usui esse potest nobis:
'manticulari' - id est furari manticulas.
...
"Ad manticulandum astu aggreditur; scit enim quid promeruerit... mendicus manticulator; ita me fati oppressit iugum."
http://books.google.es/books?id=Dqg-AAAAcAAJ&pg=PA225&lpg=PA225&dq=Ad+manticulandum+astu+aggreditur&source=bl&ots=X8_rLKLaOu&sig=AxPEg3yztZqTX0_hu_9tcjhxQ3Y&hl=la&sa=X&ei=iMBWUa2LFaOY0AWPlIH4Dw&ved=0CCYQ6AEwAA#v=onepage&q=Ad%20manticulandum%20astu%20aggreditur&f=false
 ...
"Deinde aggrediar astu regem; manticulandum est hic mihi."
http://books.google.es/books?id=zvY9AAAAcAAJ&pg=PA128&lpg=PA128&dq=%22manticulandum+est%22&source=bl&ots=Q_yahCl0rA&sig=3_fjR67sLKFew7Yb-6csOGsesoM&hl=la&sa=X&ei=LsFWUYOiPMnM0AWAi4DQDQ&ved=0CEQQ6AEwBg#v=onepage&q=%22manticulandum%20est%22&f=false 

Quod autem attinet ad nomen quod est manticula, iam suspicamur omnes fortasse, quid sibi velit:

manticula, -ae, f. deminut. a mantica, parva mantica, perula ... Festus Manticularum usus pauperibus in nummis recondendis etiam nostro seculo fuit, unde manticulari dicebantur qui furandi gratia manticulas attrectabant...
Forc.

 

No hay comentarios:

Publicar un comentario