lunes, 5 de abril de 2021

De voce "unguis" deque iuncturis aliquot

Salve!

Cum superiore commentatione de voce quæ est manus deque iuncturis aliquot egimus, opportunum duxi singillatim de aliis manus partibus deinceps agere.

Nunc vero vires sive sensus vocis unguis, Forcelinianum lexicon consulentes, consideremus:

Unguis est corneum illud, quod in extremis digitis enascitur non solum in manibus, verum etiam in pedibus humanis et ceterorum etiam animalium, quæ pedum digitos habent separatos, ut sunt simiae et aves.



Ungues ponere. h. e. recīdere. Ovid. 6. Fast. 230.: subsecare ferro. Horat. 1. Ep. 7. 51.: cultello purgare. Plin. 10. Hist. nat. 35. 52. (106). recīdere. et 28. ibid. 2. 5. (28). resecare. et Petron. Sat. 104. deponere. [...]"

Ceterum ad dolorem vel iram exprimendam alicuius in alium quempiam hominem, hisce locutionibus voce unguis instructis uti licet:

ungues iratos conicere alicui in vultum ... vel

 ...unguibus ire in vultum alicuius , vel etiam

ungue sauciare genas , ungue rigido notare genas 

...

proverbialis autem locutio est ex ungue leonem sc. noscere vel dignoscere.

Unguis transversus et unguis latus, proverbialiter usurpantur pro quam minimo spatio. Cic. 13. Att. 20. A recta conscientia transversum unguem non oportet discedere. ... Plaut. Aulul. 1. 1. 18. Si hercle tu ex istoc loco digitum transversum aut unguem latum excesseris. Similiter Apul. 9. Met. Nec ungue latius a se discedere passa est. Adde 2. ibid.


Medium unguem ostendere, proverbialiter est summe contemnere:


inde sumptum quod medius digitus pro impudico habebatur. Juvenal. 10. 52. quum fortunae ipse minaci Mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem. 

Ungues arrodere est illorum, qui cogitabundi sunt, qui rem aliquam secum agitant et in ea hærent aut deliberant, utrum eam amplecti, an mutare debeant. Horat. 1. Sat. 10. 70. in versu faciendo Sæpe caput scaberet, vivos et roderet ungues.


Ungues mordere est gestus irati aut pænitentis. 

Ab unguibus ad verticem, ab imo ad summum.

Cic. Rosc. ... Nonne ab imis unguibus usque ad verticem summum ex fraude et fallaciis constare totus videtur?

De tenero ungui, idem quod a teneris unguiculis, id est a pueritia...

Ad unguem vel in unguem, ad perfectionem, perfecte, absolute. Horat. 1. Sat. 5. 32. Capitoque simul Fontejus, ad unguem Factus homo. h. e. omni ex parte politus, urbanus.

Improprie: ...

Unguis est etiam vitium oculi, id est nervosa quædam adnatæ membranæ excrescentia, a majore oculi angulo ut plurimum adnascens, ad oculi coronam ita procedens, ut quandoque pupillam operiat, ...



 Cels. 7. 7. n. 4. Unguis vero, quod πτερύγιον Græci vocant, est membranula nervosa oriens ab angulo, quæ nonnumquam ad pupillam quoque pervenit eique officit

Ceterum, docet nos Forcellinius discrimen inter unguem et ungulam:

Unguis et ungula differunt in eo, quod unguis est in iis animalibus, quæ digitos habent, ungula vero in illis, quæ solidos vel bisulcos habent pedes.


 










sábado, 3 de abril de 2021

De nominibus verborumque iuncturis ad manum pertinentibus

Salve! 

In commentario periodico Palæstra Latina inscripto divulgari solebat uno fere quoque libello commentatio quædam, cui index Nova et vetera, de vocibus latinis, cum antiquis, tum post ævum antiquum in thesaurum latinitatis inductis. 

In animo est mihi statis temporis intervallis hisce in pagellis blogianis exscribere quam plurimas eiusmodi commentationes:  

En prima commentatio de manu eiusque partibus quam scripsit Iosephus Bonet, C.M.F.

Iosephi Bonet duas tantum definitiones patrio sermone factas in latinum vertendas curavi quas in vernacularum locum suffeci. Addidi vero in vocibus aliquot nexus seu ligamina quæ recta ducunt ad lexicon Forcellinianum, ubi omnia dilucide explanantur. Ceterum, plura quondam hisce in commentariis blogianis scripseram de iuncturis eadem voce instructis

Manus ejusque partes

 

            En tibi aversa (1) et adversa (2) manus quæ proprie sic dicitur cum aperta, deducta, laxa est a Græco vocabulo μανὸς ; manus clausa vocatur pugnus. Est extrema bracchii pars in volam seu palmam (3) et digitos desinens. Digiti singulas ungues (4) habent et ternos articulos (5), excepto pollice, qui tantum binos. In extrema manus parte qua cum bracchio jungitur invenitur carpus (6) (hisp. muñeca). Digitorum primus pollex (7) dicitur quod eo maxime pollet manus; secundus index (8) quod eo utimur ad aliquid ostendendum, qui et salutaris; tertius medius (9) qui et summus; quartus anularis (10) qui a ferendo anulo nomen habuit qui et medicinalis; quintus minimus (11) et vulgo auricularis. Manicæ (12) frequentius quidem occurrunt de partibus vestis quibus bracchia conteguntur (hisp. mangas), sed etiam sunt involucra quæ totam manum protegunt de quibus loquebatur Plinius Cæc. Secundus Epist., III, 5: Ad latus notarius com libro et pugillaribus,cuius manus hieme manicis muniebantur. Digitale vel digitabulum appellatur digitorum operimentum.

            De manūs etymo ridicula Perotti sententia qui a manando originem trahere contendit eo quod ex bracchiis quasi manet vel quod ex ea manent digiti. Cujus rei sit unum hoc contrarium argumentum quod a in mānando habet quantitatem longam, dum brevis est in manu. Hac quidem ratione excluditur etiam explicatio Isidori qua a mūnere trahitur, quia omnia pæne corporis munia exsequatur.

            Vola non confunditur omnino cum palma, sed est medietas ejus. Hæc de pede non dicitur, illa quidem. Est ut videtur a βολή jactus quia hac parte comprehenditur quod projicimus. Palma vero est a παλάμη quo a Græcis tum manus tota significatur. Eliditur a quomodo a κυπάρισσος cupresus, a γάλος glos. Palmus est mensuræ genus, quod manu explicata fit. Est digitus a δείξω quasi δείκετος a monstrando, quia digitis monstramus. Singuli vero digiti sacrati erant deo: pollex Veneri sacer; index sive salutaris, Marti; medius vel summus, Saturno; anularis, quem juniores medicum etiam nominant, Soli; minimus, quem vulgus auricularem vocat, Mercurio.

            Unguis est corneum illud, quod in extremis digitis enascitur non solum in manibus sed etiam in pedibus humanis et ceterorum animalium, quæ pedum digitos habent separatos. Recentiores vocem derivant a verbo Sanscrito ak quod significat curvare, unde ankas=uncus et nakkam=unguis.

            Articuli sunt parvi artus vel nodi seu juncturæ unius ossis vel membri cum alio in animalium corporibus. Carpus vero a lexicographis ducitur ex lingua Hebraica aut Græca, nec video cur inmediate a carpendo trahere nolint, quæ vox nihil aliud significat quam aliquid manu leviter et paulatm avellere et auferre, quod male quis faciat ossiculis carens quæ carpum componunt.

            Locutiones nonnullas usu communiter receptas invenimus quæ manibus et digitis nituntur; ex his trademus lectoribus memoriæ utilissime mandandas.

Esse in manibus, præ manu vel præ manibus, inter manus, sub manu vel sub manum, ad manum = in promptu esse.

Venire ad manum, ... in manus = occurrere.

Dare, dedere, tradere e manu vel de manu in manum = manu ipsa præbere. 

Succedere sub manus = succedere feliciter.

Per manum = per vim.

Manibus pedibusque = omni conatu.

Plena manu = copiose.

Utraque manu = libenter.

Manibus æquis = æquo Marte.      

Longa vel brevi manu = sine ambagibus vel per ambages. 

[apud Forcellinium autem legimus: longa manus dicitur quæ multum potest, etiamsi a longe sit. Ceterum, brevi manu accipere, tradere, etc. in Dig. ... est sine ambagibus; contra longa manu est per ambages]

Dare vel dedere manus = victum se fateri.

Tenere aliquid manu = compertum aliquid habere.

Manum non vertere = aliquid non conari neve operam dare rei cuipiam.

Manum admovere = opem ferre.

Manum admoventi sunt vocanda numina (cfr. prov. hisp.: a Dios rogando y con el mazo dando)

Prudens in flammam manum inmuto = sciens me discrimini objicio.

Manum habere sub pallio = otio languere.

Manus in sinu habere = parcere nimium pecuniæ.

Manum fricat vel lavat manus = beneficium beneficio provocatur.

Digito cælum attingere = summe beatum se putare.

Digitum tollere = se victum fateri.

Digito monstrari = aliqua re insignem esse.

Digitis vel digitos concrepare = crepitum edere pollice et medio.

Ab unguibus ad verticem = ab imo ad summum.

A tenero ungui vel a teneris unguiculis = a pueritia.

Nec vola nec vestigium = nullum indicium exstat.

Involare aliquid = auferre, furari, gallice: voler."