domingo, 31 de marzo de 2013

De lusco, strabone, paeto, cet., deque proverbio "caecis, ut aiunt, satis est"

Iosephus Maria Mir, indefessus verborum auceps, beatae memoriae vir, in libro suo Nova verba Latina inscripto, haec rettulit de verbis nonnullis ad aciem oculorum spectantibus:
"Qui oculis male afficiuntur his nominibus vulgo appellantur: caecutiens qui male vidit; caecus qui oculorum visu privatur; luscus -qui et unoclus et cocles- altero oculo captus; strabo distortis oculis cernit et paetus leviter tantum obliquatis; myops non nisi res proxime oculis admotas distincte videt; luscitiosus qui caligat seu non vidit nisi ad lucernam; lippus cui oculi lacrimantur; nyctalops  qui nocte hebetioribus est oculis." Iosephus Maria Mir, Nova Verba Latina
 
Ceterum, nonnulla sunt proverbia quae constent nomine  adiectivo quod est caecus, -a, -um, 
ut hoc proverbium quo significatur res adeo perspicua et dilucida ut omnibus sine ulla difficultate appareat facileque intellegatur:
apparet id quidem vel etiam caeco
caecis, ut aiunt, satis clarum est 
Etenim, de his plura apud Erasmum in Adagiis suis:
VEL CAECO APPAREAT

Prouerbialis hyperbole frequens apud autores Vel caeco appareat, de re vehementer perspicua. Aristophanes in Pluto:
 Τῷ τοῦτο κρίνεις; δῆλον ὁτιὴ καὶ τυφλῷ
  Γνῶναι δοκεῖ τοῦτο,  id est
 Qui scis ita esse? Scilicet vel caecus hoc
 Videat.

Eusebius aduersus Hieroclem: Ἀλλὰ γὰρ καὶ τυφλῷ, φασί, δῆλον, id est Quin etiam vel caeco perspicuum aiunt esse. [C] Plato libro De republica octauo: Καὶ τυφλῷ γε δῆλον ὡς μεταβαίνει, id est Sane et caeco perspicuum est transmutari. [E]
Idem in Sophista: Πῶς γὰρ οὐ φαίνεται καὶ τὸ λεγόμενον δὴ τοῦτο καὶ τυφλῷ; id est Qui fieri potest, vt hoc non appareat, quemadmodum prouerbio dicitur, vel caeco?
Sumptum videri potest ex octauo libro Odysseae Homericae:
Καί κ᾿ ἀλαός τοι, ξεῖνε, διακρίνειε τὸ σῆμα,  id est
Hanc etiam caecus metam discerneret, hospes.
[A] Quintilianus libro xii.: Nam quis ignorat, quin illud longe sit honestissimum et liberalibus disciplinis et illo, quem exigimus, animo dignissimum, non vendere operam nec eleuare tanti beneficii autoritatem, cum pleraque hoc ipso possint videri vilia, quod precium habent? Caecis hoc, vt aiunt, satis est. Nec quisquam, qui sufficientia sibi - modica autem haec sunt - possidebit, hunc quaestum sine crimine sordium fecerit. In his verbis Fabii vox quaepiam deesse videtur, vt legas caecis hoc, vt
aiunt, satis perspicuum est. [B] Allusit ad hoc adagium Antigonus rex vnoculus, cum allato instrumento praegrandibus scripto literis, Ταυτὶ μὲν καὶ τυφλῷ δῆλα, id est Haec quidem vel caeco perspicua sunt, inquit. Recensuit Plutarchus τῶν Συμποσιακῶν decade secunda. [G] Apud Titum Liuium lib. belli Macedon. ii., quum Phaneas Philippum violentius in Aetolos dicentem interfatus dixisset rem in verbis non verti aut bello vincendum aut parendum melioribus, Philippus respondit: Apparet id quidem etiam caeco, iocatus in valetudinem oculorum Phaneae.

 
  
 

No hay comentarios:

Publicar un comentario