martes, 24 de diciembre de 2013

Rhipsaspis

Quum, animo demisso, quisquam sibimet ipse diffidit nec amplius obdurare nec resistere valet, his proverbiis usi dicere possumus eum hastam vel scutum abicere




Suntne praeterea tibi, lector spectate, alia proverbia nota quibus id significetur quod supra rettuli? 

Mihi nunc ipsum in mentem venit horum quae olim legeram:

- herbam dare: quo significare possumus quempiam se victum fateri, sumptum ex ... certaminibus pastorum!...



- manus dare: ut apud Forcellinium legimus "dare manus et dedere est concedentis aut se victum fatentis", ut hoc loco C. Nepos nos docet: Romanos armis persequi, donicum aut certe vicissent, aut victi manus dedissent.

Etiam Plautus quem refert sive citat Forcellinius, auctor nobis est in fabula cui index Persa, -quam tamen nondum legi!- hoc ipso loco: "fateor, manus vobis do".

domingo, 15 de septiembre de 2013

De duobus opusculis ad lexicon spectantibus

Hodie, praeter morem meum, non de aliqua voce Latina, non de verborum iunctura quadam, ne de proverbio quidem scripturus sum, sed potissimum de duobus libris mentionem faciam qui ad Latinitatis thesaurum spectant omnino:

Quorum prior est a Iohanne Godscalco sexto decimo saeculo scriptus, inscriptus vero Latini sermonis observationes.


Iohannes ille Godscalcus quis fuerit prorsus nescio. Latinitatis videlicet atque Studiorum Humanitatis  saltem praeceptor fuit qui saeculo sexto decimo eum librum edendum curavit. Qui praeterea liber utilissimus mihi esse videtur utpote in quo verborum iuncturas ex optimis auctoribus petitas atque litterarum ordine digestas atque per ipsam linguam Latinam explicatas invenias. Ut unum exemplum afferam, ducere lineam est studiis se exercere,  -scribendo scilicet-.


Alter vero liber inscriptus est Flos Latinitatis a praeceptore quodam nomine Francisco Pomey scriptus, editus saeculo duodevicesimo. Hoc praeterea notandum duxi opusculum evolvens, quod singularem lepidumque in modum non auctor, sed potius liber ipse sicut animatus, perinde ac si persona in fabula esset, sese lectoribus belle commendat

Hunc enim librum evolventi statim apparet lexicon Latine et Gallice explicatum in ordinem alphabeticum secundum  partes orationis digestum.




jueves, 5 de septiembre de 2013

Plura quae apud Forcellinium didici de verbo frangendi

 Haec enim, inter alia, apud Forcellinium nuper legi:

'Frangere toros' est toris discumbere, eosque alte exstructos et molles pondere corporis deprimere et calcare. 


'Frangere comam in gradus' est inflectere.




'Frangere fluvium' de natante et adversi fluminis impetum vi superante. 




indutus thoraca, vadum.

similiter "frangere aequor remis



'Frangere iter' est deflectere ab itinere instituto, alio deverti: vel iter, seu gradum minuere. 




Translate, saepissime de incorporeis usurpatur et significat multa cum vi infringere, domare, vincere, retundere, infirmare, contundere, debilitare, flectere...

"novi ego ingenium viri indocile: flecti non potest, frangi potest." Seneca


[...]

"mollis illa educatio, quam indulgentiam vocamus, nervos omnes et mentis et corporis frangit

[...]

frangere gradum dicuntur viri qui muliebrem habitum in ambulando sumunt...


[...] Consonans una alteram frangere dicitur, quum posterior prioris sonum ac vim veluti comprimit atque imminuit, ut in ptisana et pro, ubi litterae t et r litteram p frangere quodammodo seu eius potestatem imminuere videntur.

[...] frangere diem mero, apud Horatium, Od. II, 7, 6, est actiones curasque intermittendo, diem veluti rumpere et genio poculisque indulgere.




Frangere vina est eorum vim austeritatemque mitigare ac leniorem reddere [...]

Frangere se est flectere, debilitare, enervare [...]



 

domingo, 1 de septiembre de 2013

"calor se frangit!"

Hucusque credebam corpora tantum solida frangi posse. Sic enim, ut est in proverbio, nucem frangit qui eam ēsse vult



At, medius fidius, prorsus nesciebam et calorem frangi posse!
Etenim, quum Bonini lexicon Phraseologicum evolverem (pag. 8, supra) animadverti verbum quod est frangere sensu figurato adhiberi posse quum de rebus haud solido corpore constantibus sermo esset. Ut praeteriens dicam, Bonini opusculum Phraseologicum conformatur ad exemplar illius Meissnerii Corporis Phraseologici in quo eadem phrasis apparet. Quocirca sat pure et Latine una cum M.T. Cicerone dicere possum haec:

- calor se frangit , quum scilicet dicere velim calorem decrescere seu deminui.  



Quod de calore etiam de frigore eodem verbo dici potest. Etenim, quum frigus mitigatur, una cum Varrone, dicere possumus hoc: frigus se frangit

Etenim, sensu figurato, verbum frangendi ad res vix corporeas vel etiam incorporeas adhiberi potest, ut nos Forcellinius, inter alios, docet utque scriptores, qui optimi traduntur, auctores nobis sunt.






viernes, 30 de agosto de 2013

De verbo agendi ad plantas stirpesque spectanti

Plures inesse vires verbo agendi fere nemo est, diu Latinitate imbutus, qui nesciat. Quum de plantis sermo est verbum agendi significat illam emissionem novarum partium naturae vi:

- radices agere

robora suas radices in profundum agunt, Plin. 16, 31, 56, § 127  



Quae praeterea locutio etiam metaphorice uti potest: “vera gloria radices agit,” Cic. Off. 2, 12, 43
 
- gemmas agere:

antequam gemmas agant ac florescere incipiant, Varro, De Re Rustica, lib. I.



- flores agere:

secundum florem agere, Colum. 2, 16
tertium florem agere, Colum. 2, 16



- folia agere:

simul ac folia agere coeperit ficus, Colum. De arboribus, 21



- frondes agere:

Col. R. R. 5, 10, 10: frondem agere 



Neque novam tantum aliquam partem emittere potest planta, sed totam sese propellere: 

cf. Plin. 18, 6, 8, § 45: se ad auras palmes agit




Ceterum, hoc in vocabulario plures invenire poteris voces verborumque iuncturas ad rem rusticam spectantes, quamquam praestat ipsos auctores legere.


miércoles, 28 de agosto de 2013

"Vertere vela" ac "palinodiam canere"

Quum a sententia mea discedo sive decedo, proverbio utens dicere possum me vertere vela, id quod Erasmus in Adagiis ita explicat:


Vertere vela est in diversum mutare sententiam vitaeque institutum.



Cui praeterea proverbio proxime accedere videtur hoc alterum quod nuper in Encomio Moriae legi, hoc loco atque hoc altero:


Παλινῳδεῖν, id est Palinodiam canere, est diuersum ab his, quae prius dixeris, dicere atque in contrarium vertere sententiam.




domingo, 4 de agosto de 2013

De verborum iunctura quae est "numquid vis?"

Est in sermone Latino ea, de qua hīc agimus, verborum iunctura vere mira, certā, ni fallor, ratione adhibita, cum enim hominis cuiuspiam cuidam alteri valedicere properantis propria esse videatur. Quod quidem idioma apud veteres comicos imprimis reperies.
Ut pauca tantum exempla proferam, eam verborum iuncturam his saltem in locis Plautinis atque Terentii Afri facile invenias:
in Amphitryone,
in Curculione,
in Truculento,
-Terentius Afer:
in Adelphīs, etiam hoc loco;
in Eunucho,


Neque tantum veteres comici, sed Horatius ipse poeta tali idiomate est usus in Sermonum praeclarissima satira IX (lib. I)

Inter recentiores facere non possum quin Erasmum commemorem, utpote qui suis in Colloquiis Familiaribus, inter valedicendi formulas hanc ipsam, alteramque similem, proposuerit locutionem, veterum auctorum vestigiis insistens.

Ceterum, litterarum pervestigatores iam pridem in hanc verborum iuncturam inquisiverunt. Confer, exempli gratia, haec Davidis Ruhnkenii pauca verba quae scripserat suo in opusculo ad P. Terentii Afri comoedias notis illustrandas. 
Ut alterum afferam exemplum, hunc librum femina docta Dorothea G. Weling anno 1943 de ea ipsa locutione scripsit, quem tamen librum ipse non legi sed titulum eius in Rete repperi.
Prius denique huic commentatiunculae finem non faciam, quam has apponam picturas nubeculatas



belle ac festive delineatas ad illustrandam Adelphorum comoediam hac in optime instructa pagina huius scholae  Germanicae ad litteras Latinas excolendas. 



viernes, 2 de agosto de 2013

Maestus tristique vultu velut "e Trophonii specu reversus"



Certe multa offendi proverbia mihi antea prorsus ignota quam Erasmi opusculum Encomium Moriae inscriptum legerem.

Quorum praeterea proverbiorum intellectum didici ex ipso Desiderio, excussis eius Adagiis, et ex Listrii commentariis quos fecit ad Erasmi opusculum explicandum.

Quod attinet ad proverbium de quo hic agimus, haec sunt quae rettulit Listrius, vir eruditus, Erasmo familiaris:



Proverbium est de vehementer maestis ac sollicitis.  nam olim in Lebadia, ut Suidas ait, Χρηστήριον ἦν καταβάσιον ἐκάλουν, id est, 'Oraculum erat, quod Catabasion, id est: descensum vocabant'.   


Specus autem erat Trophonii dictus, in quo putabant oracula reddi per daemonem quempiam, unde macie confecti squalidique redire consueverunt, 


si qui fuissent ingressi, qualia vulgo fere narrant de specu Patricii apud Hibernos. Qui plura de hoc cupit cognoscere legat Erasmi Chiliades.







miércoles, 17 de julio de 2013

"Mutuum muli scabunt"


Hoc Encomii Moriae loco, Stultitia ipsa quae velut persona in scaenam prodiit sese hominibus commendans, vindicans ac defendens adversus vituperatores omnes, quoddam adulationis genus laudat haud ita malum, fortasse. Quod quum facit, haud iniucundo proverbio utitur de quo hic agimus.


Haec est Holbenii pictoris, Erasmo familiaris, figura 
belle delineata ad eum locum illustrandum

Verum haec mea, -sunt verba Erasmi- ab ingenii benignitate, candoreque quodam proficiscitur, multoque virtuti vicinior est, quam ea qua huic opponitur, asperitas, ac morositas inconcinna, ut ait Horatius, gravisque.
Haec deiectiores animos erigit, demulcet tristes, exstimulat languentes, expergefacit stupidos, aegrotos levat, feroces mollit, amores conciliat, conciliatos retinet. Pueritiam ad capessenda studia litterarum allicit, senes exhilarat, principes citra offensam sub imagine laudis, et admonet et docet. In summa, facit, ut quisque sibi ipse sit iucundior et carior, quae quidem felicitatis pars est vel praecipua. Quid autem officiosius, quam cum mutuum muli scabunt?

Ipse praeterea Erasmus in Adagiorum opere sat apposite atque perspicue id proverbium explicat.