domingo, 14 de julio de 2013

"Foro uti"

Hoc Encomii Moriae loco in proverbium incidi mihi antea prorsus ignotum, quod est foro uti.  




Rem si bene intellexi, id proverbium sibi vult:  tempori servire, hoc est, accommodare sese ad praesentia atque ad ea quae adsunt, unde fructus capi potest.
Quod praeterea Erasmi opusculum hisce diebus magna cum animi delectatione lego, hac  Beckeri editione utens, quae et Holbenii, illustris pictoris imaginibus ornata, et Listrii, medici cuiusdam Rhenensis,  notis illustrata est, utriusque viri Erasmo familiaris.
Hic enim est locus exscriptus:


"Ut nihil est stultius praepostera sapientia, ita perversa prudentia nihil imprudentius. Siquidem perverse facit, qui sese non accommodet rebus praesentibus, foroque nolit uti, nec saltem legis illius convivialis meminerit, ἢ πίθι, ἢ ἄπιθι postuletque ut fabula iam non sit fabula."

Ad calcem paginae, Listrii notā id proverbium explicatur:

"Proverbium est ex Phormione Terentiana: Foro dicuntur uti, qui sese accommodant loco et tempori. Sumptum a negotiatoribus qui merces vendunt, non ut destinarant, domi sed ut deprehenderint fori statum, qui varius est. Est diligentius explicatum in Chiliadibus Erasmi."

"Huic affine est, -sunt verba Erasmi in op. supr. laud.- 
Τῇ ἀγορᾷ χρῆσθαι, uti foro, pro eo, quod est:
praesentem rerum statum boni consulere et, utcunque sese obtulerit fortuna, ita animum applicare. Terentius in Phormione: Scisti uti foro. Donatus vulgare proverbium admonet esse ductamque metaphoram a mercatoribus, qui non ante locum commercii praescribunt quanti vendant, quae advehunt, sed secundum annonam fori, quam deprehenderint, consilium de non vendendis aut vendendis mercibus sumunt. Seneca: utamur foro, et quod sors feret aequo feramus animo." 
Quem tamen Senecam, si quibusdam viris doctis qui nunc sunt fidem adhibemus, non verum illum sed subditivum, ut verbo Plautino utar, quendam fuisse concedamus oportet.



92



lunes, 8 de julio de 2013

"Frigidam suffundere"



Inter alia lectu dignissima quae Erasmus scripserat ad explicandum adagium quod est DVLCE BELLVM INEXPERTIS, hanc verborum iuncturam, quae apud Plautum invenitur, repperi:

frigidam {sc. aquam} suffundere.



Operae vero pretium esse duco Erasmi textum hic describere, quo in textu ea apparet phrasis qua uti possumus quum vetere illo proverbio significare velimus aliquem ad aliquid faciendum clanculum incitare vel quasi occulte vel ex insidiis instigare, non solum quod e verborum contextu quid sibi ea locutio velit multo dilucidius intellegere poterimus, sed etiam quod ea quae Erasmus scripserat, iniquissimis certe temporibus et infestissimis iis omnibus qui pacem optarent, lectu dignissima esse puto.



“Quod si quicquam est in rebus mortalium quod cunctanter aggredi conueniat, immo quod oporteat modis omnibus fugere, deprecari, propellere, certe bellum est, quo non alia res vel magis impia vel calamitosior vel latius perniciosa vel haerens tenacius vel tetrior et in totum homine indignior, ut ne dicam Christiano. At dictu mirum quam hodie passim, quam temere, quam quauis de causa suscipitur, quam immaniter ac barbarice geritur, non tantum ab ethnicis, verum etiam a Christianis; nec prophanis modo, verum etiam a sacerdotibus et episcopis; nec solum a iuuenibus et imperitis, verum etiam a senibus et toties expertis; nec a plebeis tantum et vulgo natura mobili, sed potissimum a principibus, quorum officium erat temerarios stultae multitudinis motus sapientia rationeque componere. Neque desunt iureconsulti ac theologi qui ad ista tam nefaria faces admouent et frigidam, quod aiunt, suffundunt. Quibus rebus fit ut nunc bellum adeo recepta res sit, ut demirentur homines esse cui non placeat; adeo probata, ut impium ac paene dixerim haereticum sit improbasse rem unam omnium, ut sceleratissimam, ita miserrimam quoque.”


domingo, 7 de julio de 2013

De "vitilitigatoribus"

Quum iucundissimam legerem Erasmi epistulam ad Morum amicum, cui Encomium Moriae dicavit tuendumque tradidit, hanc offendi sesquipedalem vocem ad obtrectatores salse notandos significandosque.



Hic est locus: "hanc igitur declamatiunculam non solum lubens accipies, ceu μνημόσυνον tui sodalis, verum etiam tuendam suscipies, utpote tibi dicatam, iamque tuam non meam: Etenim non deerunt fortasse vitilitigatores, qui calumnientur, partim leviores esse nugas, quam ut theologum deceant, partim mordaciores, quam ut Christianae conveniant modestiae..."

Olim vero quidam Rhenensis medicus praeclarus, Listrius nomine, Erasmo familiaris, notis suis Encomium Moriae illustrandum curavit, quibus ex notis haec ad verbum supra dictum spectat:

"id est, -inquit- obtrectatores, quos Cato novato verbo a vitio et morbo litigandi vitilitigatores appellabat, ut testatur Plinius in praefatione historiae mundi, qui et Zoili et Homeromastiges dicuntur." 


viernes, 14 de junio de 2013

Simia simia est!


Hodie apud Erasmum hocce repperi adagium, quod quidem lectum statim, continuo, confestim, extemplo contuli cum patrii sermonis, Hispanici videlicet, proverbio quod est aunque la mona se vista de seda, mona se queda.



"Πίθηκος ὁ πίθηκος κἂν χρύσεα ἐχῃ σύμβολα, id est Simia simia fuerit, etiamsi aurea gestet insignia. Superiori respondet admonens fortunae ornamenta non mutare hominis ingenium. Citatur adagium a Luciano in oratione contra ineruditum. Natum videtur a simiis illis Aegyptiis saltationem humanam imitantibus.

Lucianus refert apologum in hunc modum: rex quidam Aegyptius simias aliquot instituit, vt saltandi rationem perdiscerent. Vt enim nullum animal ad figuram hominis propius accedit, ita nec aliud actus humanos aut melius aut libentius imitatur. 



Artem itaque saltandi protinus edoctae saltare coeperunt insignibus indutae purpuris ac personatae. Multoque iam tempore maiorem in modum placebat spectaculum, donec e spectatoribus facetus quispiam nuces, quas clanculum in sinu gestabat, in medium abiecit. Ibi simiae simul atque nuces vidissent, oblitae choreae id esse coeperunt, quod ante fuerant, ac repente e saltatricibus in simias redierunt. Contritisque personis, dilaceratis vestibus pro nucibus inter se depugnabant non sine maximo spectatorum risu.
Narratur apologus non absimilis de fele, quam Venus belle adornatam in pedissequarum ordinem asciuerat ac satis apte

ἐγυναίκιζε, donec mure e cauo quopiam in medium procurrente declarauit sese nihil aliud esse quam felem."





miércoles, 12 de junio de 2013

Rara avis sive alba avis!

Quum levi obtutu percurrerem Erasmi adagia, hoc offendi proverbium duplici quasi veste indutum, altera certe vulgatiore, altera vero...rariore:

" Rara auis prouerbio dicebatur res quaeuis noua et inuentu perrara. Persius: 

Si forte quid aptius exit,




 



Quin et phoenicis raritas in prouerbium abiit.


Ducta allegoria ab auibus peregrinis et inusitatis, quae nonnunquam casu in nostram regionem deuolant vel miraculi gratia deportantur. Vnde illud saepius iteratum apud Aristophanem:
Τίς ἐστιν ὄρνις οὑτοσί; id est Quae est haec auis? - de hospite et ignoto.



Λευκὸς ὄρνις, id est Alba auis, pro re noua atque auspicata dixit M. Tullius in Epist. familiaribus, libro septimo: Cum enim salutationi nos dedimus amicorum, quae fit hoc etiam frequentius, quam solebat, quod quasi albam auem videntur bene sentientem ciuem videre, abdo me in bibliothecam. [B] Quadrabit et in rem admodum raram et inusitatam, quod aues perpaucae sint hoc colore. Ita Iuuenalis:

Coruo quoque rarior albo. "