Inter alia lectu dignissima quae
Erasmus scripserat ad explicandum adagium quod est DVLCE BELLVM INEXPERTIS,
hanc verborum iuncturam, quae apud Plautum invenitur, repperi:
frigidam {sc. aquam} suffundere.
Operae vero pretium esse duco Erasmi textum hic describere, quo in textu ea apparet phrasis qua uti possumus quum vetere
illo proverbio significare velimus aliquem ad aliquid faciendum clanculum incitare vel quasi occulte vel ex insidiis instigare, non solum quod e verborum contextu quid sibi ea locutio velit multo
dilucidius intellegere poterimus, sed etiam quod ea quae Erasmus scripserat,
iniquissimis certe temporibus et infestissimis iis omnibus qui pacem optarent, lectu
dignissima esse puto.
“Quod si quicquam est in rebus mortalium quod
cunctanter aggredi conueniat, immo quod oporteat modis omnibus fugere,
deprecari, propellere, certe bellum est, quo non alia res vel magis impia vel
calamitosior vel latius perniciosa vel haerens tenacius vel tetrior et in totum
homine indignior, ut ne dicam Christiano. At dictu mirum quam hodie passim,
quam temere, quam quauis de causa suscipitur, quam immaniter ac barbarice
geritur, non tantum ab ethnicis, verum etiam a Christianis; nec prophanis modo,
verum etiam a sacerdotibus et episcopis; nec solum a iuuenibus et imperitis,
verum etiam a senibus et toties expertis; nec a plebeis tantum et vulgo natura
mobili, sed potissimum a principibus, quorum officium erat temerarios stultae multitudinis
motus sapientia rationeque componere. Neque desunt iureconsulti ac theologi qui
ad ista tam nefaria faces admouent et frigidam, quod aiunt, suffundunt. Quibus
rebus fit ut nunc bellum adeo recepta res sit, ut demirentur homines esse cui
non placeat; adeo probata, ut impium ac paene dixerim haereticum sit improbasse
rem unam omnium, ut sceleratissimam, ita miserrimam quoque.”
No hay comentarios:
Publicar un comentario