" Rara auis prouerbio dicebatur res quaeuis
noua et inuentu perrara. Persius:
Si forte quid aptius exit,
Iuuenalis: Rara auis in terris nigroque simillima cycno.
Idem: Coruo quoque rarior albo.
Quin et phoenicis raritas in prouerbium
abiit.
Ducta allegoria ab auibus peregrinis et inusitatis,
quae nonnunquam casu in nostram regionem deuolant vel miraculi gratia deportantur.
Vnde illud saepius iteratum apud Aristophanem:
Τίς ἐστιν ὄρνις οὑτοσί; id est Quae
est haec auis? - de hospite et ignoto.
Λευκὸς ὄρνις, id est Alba auis, pro re noua
atque auspicata dixit M. Tullius in Epist. familiaribus, libro septimo: Cum enim salutationi nos dedimus amicorum, quae fit hoc etiam frequentius, quam
solebat, quod quasi albam auem videntur bene sentientem ciuem videre, abdo me
in bibliothecam. [B]
Quadrabit et in rem admodum raram et inusitatam, quod aues perpaucae sint hoc
colore. Ita Iuuenalis:
Coruo quoque rarior albo. "
No hay comentarios:
Publicar un comentario