domingo, 7 de julio de 2013

De "vitilitigatoribus"

Quum iucundissimam legerem Erasmi epistulam ad Morum amicum, cui Encomium Moriae dicavit tuendumque tradidit, hanc offendi sesquipedalem vocem ad obtrectatores salse notandos significandosque.



Hic est locus: "hanc igitur declamatiunculam non solum lubens accipies, ceu μνημόσυνον tui sodalis, verum etiam tuendam suscipies, utpote tibi dicatam, iamque tuam non meam: Etenim non deerunt fortasse vitilitigatores, qui calumnientur, partim leviores esse nugas, quam ut theologum deceant, partim mordaciores, quam ut Christianae conveniant modestiae..."

Olim vero quidam Rhenensis medicus praeclarus, Listrius nomine, Erasmo familiaris, notis suis Encomium Moriae illustrandum curavit, quibus ex notis haec ad verbum supra dictum spectat:

"id est, -inquit- obtrectatores, quos Cato novato verbo a vitio et morbo litigandi vitilitigatores appellabat, ut testatur Plinius in praefatione historiae mundi, qui et Zoili et Homeromastiges dicuntur.


No hay comentarios:

Publicar un comentario