domingo, 14 de julio de 2013

"Foro uti"

Hoc Encomii Moriae loco in proverbium incidi mihi antea prorsus ignotum, quod est foro uti.  




Rem si bene intellexi, id proverbium sibi vult:  tempori servire, hoc est, accommodare sese ad praesentia atque ad ea quae adsunt, unde fructus capi potest.
Quod praeterea Erasmi opusculum hisce diebus magna cum animi delectatione lego, hac  Beckeri editione utens, quae et Holbenii, illustris pictoris imaginibus ornata, et Listrii, medici cuiusdam Rhenensis,  notis illustrata est, utriusque viri Erasmo familiaris.
Hic enim est locus exscriptus:


"Ut nihil est stultius praepostera sapientia, ita perversa prudentia nihil imprudentius. Siquidem perverse facit, qui sese non accommodet rebus praesentibus, foroque nolit uti, nec saltem legis illius convivialis meminerit, πίθι, ἄπιθι postuletque ut fabula iam non sit fabula."

Ad calcem paginae, Listrii notā id proverbium explicatur:

"Proverbium est ex Phormione Terentiana: Foro dicuntur uti, qui sese accommodant loco et tempori. Sumptum a negotiatoribus qui merces vendunt, non ut destinarant, domi sed ut deprehenderint fori statum, qui varius est. Est diligentius explicatum in Chiliadibus Erasmi."

"Huic affine est, -sunt verba Erasmi in op. supr. laud.- 
Τῇ ἀγορᾷ χρῆσθαι, uti foro, pro eo, quod est:
praesentem rerum statum boni consulere et, utcunque sese obtulerit fortuna, ita animum applicare. Terentius in Phormione: Scisti uti foro. Donatus vulgare proverbium admonet esse ductamque metaphoram a mercatoribus, qui non ante locum commercii praescribunt quanti vendant, quae advehunt, sed secundum annonam fori, quam deprehenderint, consilium de non vendendis aut vendendis mercibus sumunt. Seneca: utamur foro, et quod sors feret aequo feramus animo." 
Quem tamen Senecam, si quibusdam viris doctis qui nunc sunt fidem adhibemus, non verum illum sed subditivum, ut verbo Plautino utar, quendam fuisse concedamus oportet.



92



No hay comentarios:

Publicar un comentario