Hodie apud Erasmum hocce repperi adagium, quod quidem lectum statim, continuo, confestim, extemplo contuli cum patrii sermonis, Hispanici videlicet, proverbio quod est aunque la mona se vista de seda, mona se queda.
"Πίθηκος ὁ πίθηκος κἂν χρύσεα ἐχῃ σύμβολα, id est Simia simia fuerit, etiamsi aurea
gestet insignia. Superiori respondet admonens fortunae ornamenta non mutare hominis
ingenium. Citatur adagium a Luciano in oratione contra ineruditum. Natum
videtur a simiis illis Aegyptiis saltationem humanam imitantibus.
Lucianus refert apologum in hunc modum: rex quidam
Aegyptius simias aliquot instituit, vt saltandi rationem perdiscerent. Vt enim
nullum animal ad figuram hominis propius accedit, ita nec aliud actus humanos
aut melius aut libentius imitatur.
Artem itaque saltandi protinus edoctae
saltare coeperunt insignibus indutae purpuris ac personatae. Multoque iam tempore
maiorem in modum placebat spectaculum, donec e spectatoribus facetus quispiam
nuces, quas clanculum in sinu gestabat, in medium abiecit. Ibi simiae simul
atque nuces vidissent, oblitae choreae id esse coeperunt, quod ante fuerant, ac
repente e saltatricibus in simias redierunt. Contritisque personis, dilaceratis
vestibus pro nucibus inter se depugnabant non sine maximo spectatorum risu.
Narratur apologus non absimilis de fele, quam Venus belle adornatam in
pedissequarum ordinem asciuerat ac satis apte
ἐγυναίκιζε, donec mure e cauo quopiam in medium
procurrente declarauit sese nihil aliud esse quam felem."
No hay comentarios:
Publicar un comentario