Certe multa
offendi proverbia mihi antea prorsus ignota quam Erasmi opusculum Encomium Moriae inscriptum legerem.
Quorum
praeterea proverbiorum intellectum didici ex ipso Desiderio, excussis eius Adagiis, et ex Listrii commentariis quos
fecit ad Erasmi opusculum explicandum.
Quod attinet ad proverbium de quo
hic agimus, haec sunt quae rettulit Listrius, vir eruditus, Erasmo familiaris:
Proverbium est de vehementer
maestis ac sollicitis. nam olim in
Lebadia, ut Suidas ait, Χρηστήριον ἦν ὃ καταβάσιον ἐκάλουν, id
est, 'Oraculum erat, quod Catabasion, id est: descensum vocabant'.
Specus autem erat Trophonii dictus, in quo
putabant oracula reddi per daemonem quempiam, unde macie confecti squalidique
redire consueverunt,
si qui fuissent ingressi, qualia vulgo fere narrant de
specu Patricii apud Hibernos. Qui plura de hoc cupit cognoscere legat Erasmi
Chiliades.
No hay comentarios:
Publicar un comentario