Quum a sententia mea discedo sive decedo, proverbio utens dicere possum me vertere vela, id quod Erasmus in Adagiis ita explicat:
Vertere vela est in diversum mutare sententiam vitaeque institutum.
Cui praeterea proverbio proxime accedere videtur hoc alterum quod nuper in Encomio Moriae legi, hoc loco atque hoc altero:
Παλινῳδεῖν, id est Palinodiam canere, est diuersum ab his, quae prius dixeris, dicere atque in contrarium vertere sententiam.
No hay comentarios:
Publicar un comentario