Hoc Encomii Moriae loco, Stultitia ipsa quae velut persona in scaenam prodiit sese hominibus commendans, vindicans ac defendens adversus vituperatores omnes, quoddam adulationis genus laudat haud ita malum, fortasse. Quod quum facit, haud iniucundo proverbio utitur de quo hic agimus.
Haec est Holbenii pictoris, Erasmo familiaris, figura
belle delineata ad eum locum illustrandum
Verum haec mea, -sunt verba Erasmi- ab ingenii
benignitate, candoreque quodam proficiscitur, multoque virtuti vicinior est,
quam ea qua huic opponitur, asperitas, ac morositas inconcinna, ut ait
Horatius, gravisque.
Haec deiectiores animos
erigit, demulcet tristes, exstimulat languentes, expergefacit stupidos,
aegrotos levat, feroces mollit, amores conciliat, conciliatos retinet. Pueritiam ad capessenda
studia litterarum allicit, senes exhilarat, principes citra offensam sub
imagine laudis, et admonet et docet. In summa, facit, ut quisque sibi ipse sit
iucundior et carior, quae quidem felicitatis pars est vel praecipua. Quid autem
officiosius, quam cum mutuum muli scabunt?Ipse praeterea Erasmus in Adagiorum opere sat apposite atque perspicue id proverbium explicat.
No hay comentarios:
Publicar un comentario