domingo, 1 de septiembre de 2013

"calor se frangit!"

Hucusque credebam corpora tantum solida frangi posse. Sic enim, ut est in proverbio, nucem frangit qui eam ēsse vult



At, medius fidius, prorsus nesciebam et calorem frangi posse!
Etenim, quum Bonini lexicon Phraseologicum evolverem (pag. 8, supra) animadverti verbum quod est frangere sensu figurato adhiberi posse quum de rebus haud solido corpore constantibus sermo esset. Ut praeteriens dicam, Bonini opusculum Phraseologicum conformatur ad exemplar illius Meissnerii Corporis Phraseologici in quo eadem phrasis apparet. Quocirca sat pure et Latine una cum M.T. Cicerone dicere possum haec:

- calor se frangit , quum scilicet dicere velim calorem decrescere seu deminui.  



Quod de calore etiam de frigore eodem verbo dici potest. Etenim, quum frigus mitigatur, una cum Varrone, dicere possumus hoc: frigus se frangit

Etenim, sensu figurato, verbum frangendi ad res vix corporeas vel etiam incorporeas adhiberi potest, ut nos Forcellinius, inter alios, docet utque scriptores, qui optimi traduntur, auctores nobis sunt.






No hay comentarios:

Publicar un comentario