domingo, 15 de septiembre de 2013

De duobus opusculis ad lexicon spectantibus

Hodie, praeter morem meum, non de aliqua voce Latina, non de verborum iunctura quadam, ne de proverbio quidem scripturus sum, sed potissimum de duobus libris mentionem faciam qui ad Latinitatis thesaurum spectant omnino:

Quorum prior est a Iohanne Godscalco sexto decimo saeculo scriptus, inscriptus vero Latini sermonis observationes.


Iohannes ille Godscalcus quis fuerit prorsus nescio. Latinitatis videlicet atque Studiorum Humanitatis  saltem praeceptor fuit qui saeculo sexto decimo eum librum edendum curavit. Qui praeterea liber utilissimus mihi esse videtur utpote in quo verborum iuncturas ex optimis auctoribus petitas atque litterarum ordine digestas atque per ipsam linguam Latinam explicatas invenias. Ut unum exemplum afferam, ducere lineam est studiis se exercere,  -scribendo scilicet-.


Alter vero liber inscriptus est Flos Latinitatis a praeceptore quodam nomine Francisco Pomey scriptus, editus saeculo duodevicesimo. Hoc praeterea notandum duxi opusculum evolvens, quod singularem lepidumque in modum non auctor, sed potius liber ipse sicut animatus, perinde ac si persona in fabula esset, sese lectoribus belle commendat

Hunc enim librum evolventi statim apparet lexicon Latine et Gallice explicatum in ordinem alphabeticum secundum  partes orationis digestum.




No hay comentarios:

Publicar un comentario