De verbo quod est caespitare
Quum
quondam legerem optimam illam commentitiam narrationem cui index Nicolai Klimii iter subterraneum, a Ludovico Holberg scriptam, verba repperi nonnulla scitu digna, quae inter, hoc vocabulum numeratur, quod est “caespitare” sive “cespitare”, –a veteribus, nisi me
animus fallit, Romanis ignotum, Medio dumtaxat Aevo usurpatum- repperi,
hoc ipso fabulae loco, ubi persona quae primas agit partes, aliis
festinantibus hominibus in deversorio occurrit:
“Videbam hic
alios discedentes, ascendentes alios, alios prae nimia festinatione cespitantes, adeo, ut horae fere quadrantem in atrio aedium starem,
antequam intromitterer.”
Etenim, apud Cangii Lexicon haec, inter alia, de verbo illo referuntur:
<<cespitare, Cadere, offendere. Vetus Glossar. Sangerman. num.
501. Præsertim dicitur de equo offensatore, qui cespiti pedem impingit,
…
Chronicon Mellicense pag. 434. col. 1. in Senatorio Martini Abb.
Scotorum :
“Equus super quem sedi fatigatus cespitavit in quodam
ponte, et ego primo cecidi per caput equi ad pontem, postea de ponte ad
aquam.” >>
No hay comentarios:
Publicar un comentario