De verbis locutionibusque nonnullis a Simone Verepaeo collectis ac propositis
Hoc
libro quem scripsit Simon Verepaeus, vir quidam eruditus Studiorum
Humanitatis praeceptor sive humanista, haec
utilissima continentur:
1. rerum scholasticarum atque cottidianarum
vocabula quorum haud pauca -quamquam id opus saeculo XVI elucubratum
est- etiam nostris temporibus usui nobis esse possunt Latine
scripturientibus seu dicturientibus;
2. formulae loquendi -quae, ex veterum auctorum locis, ni fallor, atque, ut in transitu dicam, ex Erasmi illius Roterodami Colloquiis Familiaribus petitae esse videntur, quem tamen auctorem, Erasmum dico, silentio praeteriisse videtur Verepaeus-;
3. lexicon quoddam antibarbarum -qualia solebant elucubrare studiorum
humanitatis vindices seu humanistae qui 'modernum' sermonem Latinum ad
exemplaria antiqua revocare sedulo diligenterque studebant -etiamsi
novis vocabulis ditanda esset Latinitas, ubi opus erat-.
Operis titulus est: "Latinae linguae progymnasmata sive primae studiorum exercitationes"
Primae parti hic est index: "rerum aliquot vulgarium vocabula et loquendi formulae in XII capita commodissime digesta"
Altera vero pars sic inscribitur: "Panoplia litteraria ad barbariem e scholis puerilibus profligandam".
No hay comentarios:
Publicar un comentario