miércoles, 1 de mayo de 2013

Theodorici Sacré "De verbis novis poetarum recentiorum et recentissimorum"

Locos decerpsi nonnullos, humanissimi auctoris venia impetrata, ex oratione quam Theodoricus ille Sacré habuit De verbis novis poetarum recentiorum et recentissimorum, occasione Symposii Latinitatis Posthumanisticae Saraviponti habiti anno 1987. Quae tamen verba a Theodorico collecta, quae quidem recentiores poetae in Latium induxerunt, crassioribus litteris rubris exscribere statui. Pigritiae vero causa, nullos attuli fontes…quos tamen egregius ille Theodoricus, ut par est, diligentissime ea in oratione rettulerat:

“[…] Id enim nobis curae, id cordi est, ut cedat tandem egestas linguae, quarum impediebamini etiamve impedimini quominus res, quae nunc sunt sive in vita cottidiana sive in animorum cultu multiformi et vario, satis commode exprimere satisque Latine queatis. Istam igitur curam, ut valde laudo, ita tamen in civitatem etiam recipiatis velim poetas recentiores recentissimosve quibus Latina lingua haud leviter est aucta. […] id tantum in praesenti asseverarim, poetas miro Camenae amore captos, in versus faciendos operam dum impendunt segregem, Latini sermonis virtutes et ingenium nonnumquam percipere tam penitus, ut nova effingant vocabula antiquis non imparia, eaque privato effingant consilio.
Maior autem eorum vocabulorum pars tamquam iubente aut invitante carminis contextu procusa est, atque id quidem ita, ut foras exire hominumque illa usu increbrescere erubescat. […] 


Placitum est ut nova tantum verba sive simplicia sive composita et derivata adferrem quaedam, quae inde ab artibus litterisque renatis apud poetas leguntur.
Erasmus enim, cum nova verba in sermonem introduci sivisset […] nova ipse in usum procudit, ut puta, […] voluptatula, irreparabiliter, permurmurare, alia multa.
[…] nec [Hieronymum] Vidam Ciceronis et Horatii in arte dicendi asseclam puditum est ditati lexici; in usum siquidem repperit voces quae sunt nimbipotens, noctipotens, undivomus. […]
Id utcumque est, poetas recentiores decursu temporum, id est ad nostram usque aetatem, inauditarum plasmationum fuisse artifices nonnulla monstrabunt exempla […]
Primus procedat Iohannes Iovianus Pontanus […] poeta saeculi quinti decimi facile princeps […] idem igitur, ut alia mittam, vocabula quae sunt: pomicola et montanicola, creavit. […] 

Ianus vero Secundus poeta Batavo-Latinus idemque praestantissimus nomina, quae sunt: ferripotens et serpenticomus, primus videtur usurpasse.

[…] Iohannes Pascolius, hodiernae poesis Latinae decus, fabas Arabicas somnifugas apte nuncupavit, Iohannes autem Gaertner poeta lyricus […] vaniloquos vaniverbosos novo nomine aptissime ac significanter appellavit:
 

loquitur, loquitur senex famosus, 
garrulus, aridus, vaniverbosus.
                                                           

[…] Praeter deminutiva alia etiam sunt nomina novata, utputa […] verba suffixo –turire donata; quorum recens erit exemplum verbum sorbillaturire . […]
Bene deinde fecit Henricus Reinhardus poeta Frisingensis quod cum haicua, poematiorum genus Iaponicum, Latine condidit omnium primus, haicu, etiam nomen Latinum fecit ad paradigma genu, genūs, flectendum. […]
Alias autem evenit ut poetae verba nova non ipsi creent, verum ducibus lexicorum conditoribus admittant in textus. […]
Ego vero momentum poetarum ad thesaurum Latinum et neolatinum supplendum examinare volui. Mementote, viri doctissimi, mementote poetarum!”.
Theodoricus Sacré

No hay comentarios:

Publicar un comentario