jueves, 3 de julio de 2014

"agere, facere et gerere"

Est liber ab Ausonio Pompa scriptus, inscriptus vero De differentiis verborum, quo auctor ille, allatis veterum scriptorum locis, quid vocabula Latina quaedam inter sese differant, docet nos.

Quod tamen opusculum, etsi non a capite ad calcem legi, at certe levi, ut aiunt, obtutu percurrere soleo variis temporibus, quum certior fieri volo quid intersit inter vocabula quaedam sensu similia. 

Usitatissima vero quum sint haec verba agere et facere, quae quidem communi quodam sensus sive significationis vinculo quasi coniuncta esse videantur, quid alterum verbum ab altero differat Ausonium illum Pompam consulens certior fieri volui. Quibus praeterea verbis tertium sensu proximum accessit, quod est, gerere.

Haec sunt denique quae Ausonius suo opusculo refert de iis vere usitatis verbis.

Agere, et corporis, et vocis, et mentis agitatum comprehendit.  Facere tantum refertur ad opera, quae corpore efficimus ... gerere est muneris et oneris...

M.T. Varronem Ausonius Pompa testem vocat cuius locum affert huncce de trium supra relatorum verborum differentiis:

... propter similitudinem agendi et faciendi et gerendi 
quidam error his, qui putant esse unum. Potest enim aliquid facere et non agere, ut poeta facit fabulam et non agit, contra actor agit et non facit, et sic a poeta fabula fit, non agitur, ab actore agitur, non fit. Contra imperator quod dicitur res gerere, in eo neque facit neque agit; sed gerit, id est sustinet, translatum ab his, qui onera gerunt, quod hi sustinent.








No hay comentarios:

Publicar un comentario