viernes, 3 de enero de 2014

Quaedam iuncturae verborum ac proverbia cum nomine quod est "manus"

Has verborum iuncturas cum voce quae est manus apud Forcellinium legi:

- manus tenere: hoc est, manus adstringere amicitiae;


- versare manu: hac utimur iunctura cum significare volumus, inter alia, legere sive lectitare libros;




- naturale est, manum saepius ad id referre, quod dolet. hoc enim proverbio, "libenter et saepe de iis loquimur, quae magnae nobis curae sunt";




- manum et mentum, hoc est, inter os et offam multa cadunt;




- manibus pedibusque, omni conatu, omnibus viribus, velis remisque;



- manibus aequis, aequali sorte, aequo Marte;




- illotis manibus, est nondum facta manuum lavatione. [...] illotis manibus aliquid facere dicitur, qui imparatus et imprudens rem aliquam aggreditur;




-manibus demissis fugere, est contentissimo cursu fugere;




- abstinere manus est se continere a vi personae inferenda vel a re furanda;




- plena manu, manu continendo quantum capi potest; ... hinc figurate dicitur pro copiose, ample, large;




- accedere ad manum dicuntur ferae quae mansuefiunt; 




- adhibere manus est porrigere atque admovere ad aliquid faciendum;




- adire manum alicui proprie est alicuius manum praeripere et continere, antequam ictum iaciat; etiam dicitur continere, cohibere manus alicuius, constringere, retinere, impedire ne quid faciat.




- afferre vel inferre manus generatim est vim inferre, et speciatim ad necem vulnerare;

- amittere, emittere vel dimittere aliquid manibus, de manibus, e manibus, hoc est, sinere aliquid cedere, abire...emittere aliquem manu, h.e., manu mittere, liberum reddere...quod etiam dicitur asserere aliquem manu

- conserere manus est pugnare


- dare manum est praebere auxilii causa. Da placidam fesso, lector amice, manum. (Ovid.)



- dare manus et dedere est concedentis et se victum fatentis...




- incidere in manus alicuius, venire. ut hoc loco Cicero de libris...numquam enim in manus inciderunt

- intentare manum in aliquem est minitantis et vim inferre cupientis.





- iactare manus est saltantis...


et iactant faciles ad sua verba manus. (Ovid.)

in causis autem agendis iactare manus oratoris fuit...






- manus manum lavat.  proverbium est quod significat: "alter alteri opitulatur".



- tendere manus est opem poscentis et supplicis...



- tenere aliquid manu, compertum habere...

"Quum indicia mortis se comperisse manifesto et tenere diceret." (Cic.)

- tollere manus frequenter est admirantis et in re, quae opportune admodum acciderit, veluti gratias diis agentis



Interdum manum tollere est concedentis aut se victum fatentis, manus dare.  



- manum non verterim, est proverbialis hyperbole, quum significamus, ne minimum quidem laborem suscepturos, ut quippiam quod nihili facimus acquiramus.


Sunt praeterea multae locutiones quae constant ex praepositionibus certis cum ea voce quae est manus. Quum tamen sint multae, duo tantum eligere statui exempla:

- per manus aliquid traditum esse translate dicitur quod non monumentis litterarum, sed verbo tantum a maioribus ad posteros transmittitur...
Quae conscripta sunt historiis aut sermonibus velut per manus tradita. (Quint.)

- sub manus succedere, feliciter evenire, ex sententia contingere. 

Lepide hoc succedit sub manus negotium. (Plaut.)


Plura sane invenietis, inspectis optimis lexicis ac perlectis auctorum operibus! :)

Valete



 

No hay comentarios:

Publicar un comentario