miércoles, 5 de agosto de 2015

Phrases et adagia ad vocem q.e. campus spectantia.


Ars longa, ut est in vetere proverbiō, vīta brevis.  Quum nuper vocābulārium imāginibus illustrātum ac Latīnē explicātum ad ūsum discipulōrum quibus sermōnis Latīnī rudīmenta trado, methodo illa Ørbergiānā cui index LINGVA LATINA PER SE ILLVSTRATA frētus, levī obtūtū perlustrārem, ex mē quaesīvī factūrusne operae pretium essem, id sī vocābulārium amplificāre possem, hāc quidem ratiōne, ut prīma tabulae series ad tīrōnes spectāret, inferiōrēs autem seriēs ad discipulōs doctrīnā provectiōrēs linguaeque ūsū peritiōrēs, quibus certiōrēs fīerent dē idiōmatīs seu phrasibus, dēque proverbiīs eō vocābulō prolātīs. Quōcircā, ut huius reī perīculum facerem, ūnum dēlegī vocābulum tālī ratiōne explicandum illustrandumque. 
Postquam vērō perīculum fēcī, immo dum id perficiēbam, confestim animadvertī tale vocābulārium haud parvae, mercle, mōlis quum esset, ā mē tot variīsque studiīs officiīsque distractō hāc vitā mortālī eādemque brevī perficī nōn posse...




VOCĀBVLVM

-imāgine illustrātum-

campus, -ī, m. subst.


imāgo hōc ex fonte sumpta: www.suggestkeyword.com


FORCELLĪNĪ de eō vocābulō locī excerptī aliquot
Campus est plānitiēs, ager plānus eīque oppōnuntur superiōra loca apud Caes., montēs apud Cic. et Lucret.; collēs apud Cic., Lucr., Virg., Colum.; loca praecipitia apud Colum.; semitae apud Quint.; denique silvae at minus rectē apud Curt.
Generātim pōnitur tum dē pascuīs, tum dē arvīs arbustīsque…
item dē tōtō alicuius oppidī agrō…
Item generātim dē quācumque aequābilis solī lātā plānitiē, praecipuē sī haec contiōnī habendae vel proeliō ineundō apta sit. …
Est etiam campus ipse idem campus Martius …
imāgo hōc ex fonte sumpta: www.romanreligion.org

Translāte pōnitur dē quōcumque locō vel spatiō ubi ingeniī, animī etc., certāmen ēditur.

PHRASĒS cum eō vocābulō quae ē lexicō glossa.com
inscriptō petīvī
Lucr. 5, 950: in campōrum patentium aequōribus, Cic. Div. 1, 42, 93: aequor campī, Verg. A. 7, 781; Sil. 5, 376: aequō dare sē campō, id. 9, 56: in aequō campī, Cic. Div. 1, 42, 94; cf. id. N. D. 2, 39, 98: spatia frūgifera atque immensa campōrum, id. ib. 2, 64, 161; Col. 1, 2, 4; Lucr. 5, 1372: campus in prata et arva salictaque et arundinēta dīgestus, Col. 1, 2, 3; cf. Auct. Her. 4, 18, 25; Curt. 8, 1, 4; Lucr. 5, 782; Tib. 4, 3, 1: virentēs, Lucr. 1, 19: frequens herbīs et fertilis ubere, Verg. G. 2, 185: gramineus, id. A. 5, 287; Hor. C. 2, 5, 6: pinguēs Asiae, id. C. 4, 7, 1: herbōsus, id. ib. 3, 18, 9: herbidus aquōsusque, Liv. 9, 2, 7: opīmus, id'. 31, 41, 7: campī frumentī ac pecoris et omnium copiā rerum opulentī, id. 22, 3, 3: pigrī, Hor. C. 1, 22, 17 al.— numquam in campō (in apertīs locīs) suī fēcit potestātem.
imāgo hōc ex fonte sumpta: www.pueblos-espana.org  

B. Poet. sicut aequor, in gen., quaevis aequa superficies: caeruleōs per campōs, Plaut. Trin. 4, 1, 15: campī natantēs, Lucr. 5, 489; 6, 405; 6, 1141: liquentēs, Verg. A. 6, 724; 10, 214: campus Liberiōris aquae, Ov. M. 1, 41; 1, 43: latus aquārum
b. Meton., comitia ipsa : cūriam pro senātū, campum prō comitiīs, Cic. de Or. 3, 42, 167: fors domina campī. … Locus aptus ad corpus exercendum, etc. (cf. campicursio et campīdoctor).

III. Trop., cultūs humānī provincia quaedam ad animum exercendum et ad disputandum (cf. area) (in dēliciīs apud Cic.): mē ex hōc ut ita dīcam campō aequitātis ad istās verbōrum angustiās revocās, Cic.
PRŌVERBIA sīve Erasmī adagia eō cum vocābulō

Λιμοῦ πεδίον, id est Famis campus

imāgo hōc ex fonte sumpta:

In civitātēs dīcitur ingentī fame pressās. Est autem locus quispiam hōc nōmine. Addunt, cum aliquando illīc summā fame labōrārētur, apud Athēniensēs ōrāculum admonuisse, ut famem locō dēsignātō certīs piāculīs placārent. Illī dēsignārunt campum, quī est post aerārium. Atque hinc eum locum famis campum appellant.



 imāgo hōc ex fonte sumpta:

In creandīs magistrātibus nōn semper vincēbat quī potior esset, sed cuī fortūna favēbat. Nam ā populī suffragiīs rēs omnis pendēbat.  M. Tullius In Pisōnem: Sed omitto ut sit factus uterque nostrum; sit sane Fors domina campī! Magnificentius est dīcere quemadmodum gesserimus consulātum.


Herniōsī, in campum!

 
 imāgo hōc ex fonte sumpta:

Κόκκυ, ψωλοί, πεδίονδε, id est Coccy, herniōsī, in campum!,
Hoc est vere quod prouerbiō dīcitur: Coccu, herniōsī, in campum! (subaudī 'venīte'), quod haec auis canit paulo ante messem, velut agricolas prouocans ad labōrem metendī.
Interpres Aristophanis admonet esse prouerbium Κόκκυ, ψωλοί, πεδίονδε. Quum segnēs ipsum tempus prouocat ad industriam.




  imāgo hōc ex fonte sumpta:
es.wikipedia.org
 
Ἄρεος πεδίον, id est Martis campus. Suidas ex Alexandridis Pisandrō citat. In eōs torquebātur, quī mīlitārī confīdentiā praeditī viderentur quīque rem vī, nōn iudiciō gererent, nōn doctīs dictīs, sed pugnīs, nōn ex iūre manū consertum, sed improbīs clamōribus, et quibus iūs est in armīs, quōs Hesiodus ēleganter compositā vōce χειροδίκας vocat.
Caeterum in quō quis valet, id Graecī campum illius vocant.




Ἀνέμου πεδίον, id est ventī campus, in hominem instabilem, leuem et inconstantem dīcebātur. 


 imāgo hōc ex fonte sumpta: 

Refertur a Diogeniānō. Nam in planitiē ventī līberius huc atque illuc dīuagantur, nūllō cohercitī obstaculō.  Et Homērus subinde vāna vocat ἀνεμώλια. Et ὑπηνέμια dīcuntur, quae solida nōn sunt, sed subuentanea. Dēnique instabilēs ventōsōs dīcimus. 
Horat.:

Romae Tibur amo ventosus, Tibure Romam.
Idem:

Non ego ventosae venor suffragia plebis.


Postrēmo domum undique perflābilem nōn illepidē dīxeris ἀνέμων πεδίον. Pindarus Olympiōrum hymnō II variās rērum humānārum vicēs ēleganter expressit: Ῥοαὶ δ᾿ ἄλλοτ᾿ ἄλλαι / εὐθυμιῶν τε μέτα καὶ πόνων εἰς ἄνδρας ἔβαν, <id est> Nunc aliī, nunc aliī fluxūs et cum tranquillitāte, et cum labōribus in hominēs venēre. Hoc translātum vidērī potest et ab aestuāriīs maris reciprocātiōnibus. Caeterum in encōmiō septimō sententiam eandem extulit metaphorā sumptā ā ventīs, quī nōn semper spīrant iīdem: Ἐν δὲ μιᾷ μοίρᾳ χρόνου / ἀλλοτ᾿ ἄλλαι διαιθύσσοισιν  αὖραι, <id est> In ūnā parte temporis nunc hae, nunc aliae discurrunt aurae. Rursus hymnō duodecimō idem effert metaphorā sumptā ā tesserīs: Πολλὰ δἐ ἀνθρώποις παρὰ γνώμαν ἔπεσαν, / ἐμπαλιν μὲν τέρψιος, οἱ δ᾿ ἀνιαραῖς / ἀντικύρσαντες ζάλαις, ἐσλόν βαθὺ πήματος χρόνῳ.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada