Quum nuper Phaedri fabulam illam de lupo et cane , quae mihi maxime sit cordi, animi causa iterum legerem, sciscitatus sum vocabuli illius, quod est lupus, vires atque sensus
itemque studio tenebar noscendi quot proverbia Latina spectarent ad illam bestiam, cuius praeterea fama, proh dolor, effecit ut, temporis decursu, hominis causa, rapacissimi videlicet omnium animalium, formidulosis fabulis vel infelicibus casibus ad caedem incitatissimi, paene e medio tolleretur...
Sed transeamus nunc, amice lector, ad proverbia quae tum apud Forcellinium, tum apud Erasmi adagiorum chiliadas reperi ad eam mirificam bestiam spectantia:
- lupus in fabula, quo utimur, quum supervenit subito is, de quo loquimur, et nobis, sua praesentia, facultatem loquendi amputat...
- lupum auribus tenere, ... in re ancipiti periculosaque dici solet: nam qui lupum auribus tenet, nec dimittere audet, nec retinere potest sine periculo...
- hac urget lupus, hac canis...ubi utrimque periculum est et discrimen anceps...
huic simile est hoc alterum proverbium: a fronte praecipitium a tergo lupi!
- lupo agnum eripere ... de re difficili ac desperata. Stultum enim videtur sperare, futurum, ut lupus arreptum agnum salvum dimittat.
- lupus ovium non curat numerum:
Proverbium - haec Erasmus scripsit-
sapit Vergilianum illud in Bucolicis:
Recte
dicetur in hominem impudenter furacem. Extat hodieque vulgo iactatum adagium:
Lupus non veretur etiam numeratas oves devorare. Porro fures paulo timidiores
consueverunt a rebus numeratis abstinere manum, metu videlicet, ne hoc indicio
deprehendantur. Huic affinis iocus ille facetus in servum furacem, cui nihil
erat domi neque clausum, neque obsignatum."
- lupus est homo homini, hoc est, ne te vel tuas res homini credas quem nondum novisti. "
- lupus aquilam fugit.
- lupi alas quaeris...
Alia hisce supra relatis proverbia brevi, lector benevole, additurus sum...
- lupus aquilam fugit.
Alia hisce supra relatis proverbia brevi, lector benevole, additurus sum...
No hay comentarios:
Publicar un comentario