lunes, 8 de julio de 2013

"Frigidam suffundere"



Inter alia lectu dignissima quae Erasmus scripserat ad explicandum adagium quod est DVLCE BELLVM INEXPERTIS, hanc verborum iuncturam, quae apud Plautum invenitur, repperi:

frigidam {sc. aquam} suffundere.



Operae vero pretium esse duco Erasmi textum hic describere, quo in textu ea apparet phrasis qua uti possumus quum vetere illo proverbio significare velimus aliquem ad aliquid faciendum clanculum incitare vel quasi occulte vel ex insidiis instigare, non solum quod e verborum contextu quid sibi ea locutio velit multo dilucidius intellegere poterimus, sed etiam quod ea quae Erasmus scripserat, iniquissimis certe temporibus et infestissimis iis omnibus qui pacem optarent, lectu dignissima esse puto.



Quod si quicquam est in rebus mortalium quod cunctanter aggredi conueniat, immo quod oporteat modis omnibus fugere, deprecari, propellere, certe bellum est, quo non alia res vel magis impia vel calamitosior vel latius perniciosa vel haerens tenacius vel tetrior et in totum homine indignior, ut ne dicam Christiano. At dictu mirum quam hodie passim, quam temere, quam quauis de causa suscipitur, quam immaniter ac barbarice geritur, non tantum ab ethnicis, verum etiam a Christianis; nec prophanis modo, verum etiam a sacerdotibus et episcopis; nec solum a iuuenibus et imperitis, verum etiam a senibus et toties expertis; nec a plebeis tantum et vulgo natura mobili, sed potissimum a principibus, quorum officium erat temerarios stultae multitudinis motus sapientia rationeque componere. Neque desunt iureconsulti ac theologi qui ad ista tam nefaria faces admouent et frigidam, quod aiunt, suffundunt. Quibus rebus fit ut nunc bellum adeo recepta res sit, ut demirentur homines esse cui non placeat; adeo probata, ut impium ac paene dixerim haereticum sit improbasse rem unam omnium, ut sceleratissimam, ita miserrimam quoque.


No hay comentarios:

Publicar un comentario